CAP. XII. Quod missa tribus linguis celebratur et quare. |
Notandum quod tribus linguis, Hebraica, Graeca et Latina missa celebratur, quia his titulus passionis Domini nostri Jesu Christi, cujus repraesentatio missa est, scriptus fuisse legitur. Hebraicum quippe est Alleluia, Hosanna, et Amen. Graecum vero Kyrie eleison; Latinum reliquum officium. |