|
Jam nunc ad thesaurum summi sacramenti, scilicet ad missae sacrarium,
accedendum est. Quod si mihi pervium se fecerit thesaurus salutis; si
aperuerit clavis David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo
aperit (Apoc. III, 7), gratulari et cantare licebit animae meae quod eam
in cellam vinariam introduxit. Nam quod in Veteri Testamento promissum,
praefiguratum et a longe salutatum, in Novo autem datum, revelatum et
palam factum est, hic praesentialiter exhibetur, non in umbra, sed in
veritate; non in figura, sed in re. Hic illud agitur, in quo noster
David insanire videbatur regi Achis, quanto tympanizabat, corpore super
lignum crucis extenso, et impingebat ad ostia civitatis (I Reg. XII), id
est ad conclusa corda et sibi non credentia, quando ferebatur in manibus
suis tenens panem et vinum, et dicens: Hoc est corpus meum: Hic est
sanguis meus Novi Testamenti (Matth. XXVI); quando defluebant salivae in
barbam, barbam, id est videbatur loqui infantilia dicens: Nisi
manducaveritis carnem meam et biberitis sanguinem meum, non habebitis
vitam in vobis (Joan. VI). Qui tamen accepto regno super universum Judam
universumque Israel, nunc, juxta mysticum sensum per apolipomenon,
indutus stola byssina, vestitus ephod lineo, praecentor inclytus choros
ducit sacrificans et subsilit coram arca foederis Domini. O regem, o
sacrorum principem. Quod sibi tantum tam clari capitis tripudium: dum
tendit arcae Dei tabernaculum, et indutus ephod offert holocaustum, et
in nomine Domini benedicit populum. Ad quem cum esset de tribu Juda, non
pertinebat sacerdotium. Sed repulit Deus tabernaculum Silo, et elegit
tribum Juda, elegit David servum suum. Ecce praegestit rex de tribu Juda
confidenter agere in iis quae sciebat filio suo deberi a Domino suo in
quem dicebat: Juravit Dominus David et non poenitebit eum: Tu es
sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX). Ecce
imperat sacerdotibus, mandat Levitis ut sanctificentur, cantores
instituit, eligit qui arcana cantent, qui canant per octava, qui
clangant tubis, qui personent buccinis, qui concrepent lyris, cymbalis,
nablis, organis. In his omnibus ad Filium respicit. Haec enim omnia per
Christum in Ecclesia coram spirituali arca Domini quotidie actitantur.
Arca namque Domini convenienter designat corpus Domini nostri Jesu
Christi, ante cujus consecrationem in Ecclesia magnis vocibus
exsultatur. Habet haec arca in se manna absconditum, quod nemo novit
nisi qui accipit, dulcedinem videlicet spiritualis gaudii, quam suscepto
sacramento corporis et sanguinis Christi munda corda sentiunt, et in
oratione nonnunquam percipiunt. Habet etiam tabulas testamenti lege Dei
inscriptas, quia in Christo, quem in altari suscipiunt electi, et a quo
suscipiuntur, quoniam eum susceptum non mutant in se, sed mutantur in
ipsum ut sint cum capite suo unus Christus; in Christo, inquam, sunt
thesauri et scientiae Dei absconditi. Et in ipso quoque est virga Aaron,
virga sacerdotalis videlicet vel regiae potestatis. Arcam ergo Dei
noster David, mortis imperio quasi Saule destructo, id est diaboli
regno, ducit in praesentis Ecclesiae suae Jerusalem, et collocat in
tabernaculo cordium fidelium, quod ipse tetendit. Unde Ecclesiae chorus
tanquam universa multitudo Jacob canit legitime, et David cum cantoribus
citharam percutit, quae resonat a superiori, dum supernis desideriis
canentium corda succendit, et laudes Deo canit. Quidquid enim Israel
Dei, id est populus Christianus ad laudem Dei canit, hoc praecentore,
hoc magistro canit. Ab hoc concitatus jubilus cordis in voces corporeas
chorique concentum nunc graviter, nunc acute et exiliter erumpit, et
magni corporis Ecclesiae per omnes gentes diffusae, quia una fide
resonat, cantus pariter et insimul ubique et undique multiplex et unus
ab ipso suaviter auditur. Igitur ordinem altaris, ordinem magnae et
interminatae rationis jam libet attingere, et eorum quae praecesserunt
in capite, Christo scilicet sacrorum principe, in sacerdotibus qui sunt
ejus corporis membra, imitationem ipso aperiente vel ex parte
cognoscere.
|
|