|
Sacerdote ad altare ingressuro debet tota praesens Ecclesia dilatare
animam suam, et amplioris fidei sinu memoriam incarnationis tenere, et
sanctorum qui eum ab initio mundi exspectaverunt, et ejus adventum
suspiriis, laudibus atque precibus expetierunt memor esse, et eorum
contemplatione in voces erumpere praecinendo Antiphonam quae dicitur Ad
introitum. Nam sicut Introitus sacerdotis, ingressum Filii Dei in mundum
hunc, sic Antiphona quae dicitur Ad introitum, voces et exspectationem
praefert patriarcharum et prophetarum. In Processione quae significatae
rei aptissime congruit, praecedunt flammantes cerei, in signum et
memoriam quod per adventum Christi sedentibus in regione umbrae mortis
lux orta est eis (Isai. II). Praeveniunt sacerdotem ministri duo, non
pariter neque a latere incessum coaequantes, sed ante subdiaconus.
Significant hi duo Vetus et Novum Testamentum, sive utriusque
praedicatores, quorum lex prior est tempore, dignitate vero posterior.
Evangelium autem tempore posterius, prius est dignitate. Isti sunt duo
pedes angeli qui descendit de coelo amictus nube, et posuit pedem suum
dextrum super mare, sinistrum autem super terram (Apoc. X). Legalis
autem moralitas tranquillius audita est. Evangelicam vero dignitatem, ut
est: Ego et Pater unum sumus (Joan. X); et: Antequam Abraham fieret ego
sum (Joan. VIII); et: Diligite inimicos vestros (Luc. VI). Velut
mirabiles elationes maris, fluxa et falsa corda timuerunt. Subdiaconus
praefert Evangelii textum clausum, quia lex testimonia Christi continet,
sed sub umbra figurarum, quia antequam Agnus aperuisset sigilla septem,
clausum erat in libro legis passionis ejus sacramentum. Thuribulum haec
omnia praecedit, sed adhuc vacuum, et significat corda ad audiendum
verbum Domini parata, et carbones verbi Domini ad incendendum thymiama
orationum et laudum desiderantia. In quibusdam tamen Ecclesiis sacerdos
ad altare accedens, statim thurificat. Nam praedictus angelus, sicut in
Apocalypsi legimus, stetit juxta aram templi, tenens thuribulum aureum
(Apoc. VIII) in manu sua, dum in conspectu Ecclesiae se ostendit Filius
Dei habens corpus ab omni labe purissimum; quod implevit de igne, quia
corporaliter in ipso septiformis Spiritus sancti gratia requievit.
Interim chorus cantat Kyrie eleison; quod significavit universalis
Ecclesiae preces, quae sunt incensa vera, de quibus ibidem dicitur: Data
sunt ei incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super
altare aureum, quod est ante thronum (ibid.). Acolythi usque ad Kyrie
eleison luminaria tenent: quia doctores, illuminatores Ecclesiae, verbo
et exemplo lumen fidelibus praebere debent, quoadusque ipsi Deum moribus
imitari incipiant, et Christum veram lucem omnem animam illuminare
cognoscant.
|
|