|
Sequitur Gloria in excelsis Deo (Luc. II), sacerdote incipiente, et
choro prosequente. Hic enim hymnus et angelorum est et hominum. Primo
angelorum congratulantium quod nato Domino accensa jam esset lucerna
clarissima, per quam perditam drachmam inventura esset Dei sapientia.
Inde est quod jam praeoccupantes angeli dicunt: Et in terra pax
hominibus bonae voluntatis (ibid.), eo quod pacem, quam nemo hominum,
qui sunt in coelo, vel qui super terram, vel qui subtus terram, facere
poterat inter Deum et homines, hic factor omnium Deus propter homines
homo factus jam facturus esset soluto pariete inimicitiarum. Deinde
sacerdos salutatione praemissa dicit Oremus, ubi oraturus, alios
hortatur ut secum orent. Tunc ejus pro nobis maxime suscipitur oratio,
si nostra ei jungatur devotio. Alioqui apud terrenum etiam judicem si
quis pro, suo reatu intercederet; tu vero in praesentia ejusdem judicis
nugis et risui intenderes; nonne iram ejus incenderes amplius, et
intercessoris tui preces ne tibi prodessent efficeres? Oportet ergo ut
et in missa et in caeteris officiis, cor nostrum jungamus cum voce
sacerdotis. Quod autem oraturus alios ad idem admonet a Christo habet;
qui et ipse oravit, et discipulos orare monuit: Vigilate, inquit, et
orate (Matth. XIII). Respondet chorus, Et cum spiritu tuo, ut ei etiam
spiritu orare donetur. Si quidem ore tantum orat qui verba tantum
pronuntiat. Ore et spiritu orat qui intelligit orando quae dicit. Ore et
spiritu et mente orat qui, per verba quae ore dicit et spiritu
discernit, etiam aliquid morale vel allegoricum seu anagogicum
intelligit. Unde Apostolus: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor.
XIV).
|
|