|
Sequitur Oratio, quam Collectam vocant, eo quod sacerdos qui legatione
fungitur ad Deum, colligat atque offerat petitiones omnium. In Romana
Ecclesia una tantum dicitur Collecta, nisi alicujus sanctorum
interveniat solemnitas cujus memoria fiat. Alii pro diversis usibus
Ecclesiarum in celebrationibus publicis missarum multiplicant Orationes,
et pro voluntate propria in privatis. In his omnibus sacerdos veri et
summi sacerdotis personam gerit, qui, sicut ait Apostolus, in diebus
carnis suae preces supplicationesque ad eum qui salvum illum facere
poterat a morte, cum clamore valido et lacrymis offerens exauditus est
pro sua reverentia (Heb. V). In fine Orationis subjungitur, Per Dominum
nostrum, quia praeclara Dei beneficia per ipsum ad nos decurrunt. Per
ipsum petimus et impetramus, sicut per mediantem crystalli lapidem
coelestem in subjectam escam a longinquo sole mutuamus ignem. Hucusque
tractatum est missae principium quod dicitur Introitus, commemorans
nobis introitum Salvatoris in hunc mundum, scilicet a nativitate ejus
usque ad praedicationem Joannis, quando baptizatus est ipse et orans
quadraginta dierum jejunium consecravit.
|
|