|
Epistola, personam legis gerens et prophetarum, praecursoris debitum ait
officium ante Evangelium. Quae quamvis persaepe de apostolicis sumatur
litteris, tamen in eo gradu est ac si semper de lege sit et prophetis.
Semper enim moralitatem vitamque activam magis quam contemplativam, quae
in Evangelio radiat, apostolica quoque lectio instruit et dispensat.
Epistola Graece, supramissio vel supererogatio dicitur Latine.
Supramissio eo quod supra narrationis ejus seriem et scribentis et ejus
cui scribitur nomen praemittitur, Supererogationis autem nomen bene
congruit litteris apostolicis, quia videlicet Evangelio Christi
supererogatae sunt. Quod et supramissionem non inconvenienter intelligi
potest. Qui enim supererogat, super debitum mittit aliquid. Ordo
siquidem apostolicus, stabularius ille est, cui noster Samaritanus, id
est custos Dominus Jesus Christus, hominem illum quem a latronibus
despoliatum invenerat commisit, conferens duos denarios, id est legem et
Evangelium, dicensque ei: Curam illius habe, et quodcunque
supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi (Luc. X). Igitur Epistola
tantum differt ab Evangelio, quantum servus a domino, praeco a judice,
legatus ab eo qui misit illum. Quapropter cum legitur Epistola, non
injuria sedemus. Cum autem Evangelium audimus, dimissis reverenter
aspectibus sicut Domino nostro assistimus. In eo quod praecedit
Evangelium Epistola, Joannis imitatur officium, qui praevicatores legis
corripiens et mores eorum evangelicae fidei suscipiendae praeparans,
implebat quod de illo praedixerat angelus: ipse praeibit Dominum in
spiritu et virtute Eliae (Luc. I). Et in Malachia: Ecce mitto angelum
meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te (Malach. III).
|
|