CAP. XVIII. De Graduali sive Responsorio, et causa utriusque nominis.

Sequens Responsorium, quod et Graduale dicitur, monstrat auditores praedicationi praemissae praebuisse assensum; quod quoniam alternatim cantatur, unde et nominatur Responsorium, gravemque et asperum habet cantum, adeo ut illud excellentibus efferre vocibus nec usus nec decus sit; vitam significat activam, in qua Ecclesia se mutuo cohortatur ad laudem Dei et bona opera. Unde diebus Pentecostes de officio tollitur, quia videlicet dies illi futurum in regno Dei felicem Ecclesiae significant statum. Graduale autem dicitur quia in gradibus ante altare cantari solebat, vel quia per ipsum praedicationi praemissae in Epistola dando consensum et alternatim cohortando nos quasi de virtute in virtutem gradatim ad alteriora velle conscendere significamus. Versus autem inde dicitur, quia in eo multorum modulatio quodammodo ad unum rever itur.