CAP. XIX. De Alleluia et Pneumatum significatione.

Alleluia sequens aeternam gloriam vel vitam contemplativam significat, quam activa promeretur, sed in hac vita non assequitur. Illa enim gloria quid est nisi aeternum angelorum beatorumque spirituum convivium, quod est semper laudare Deum. Ad hoc vitae praesentis inopia nullatenus valet contingere. Scire autem ubi sit et praegustare illud gaudio spei, sitire et esurire quod gustaveris; haec est illa quae dicitur sanctorum in hac vita perfectio. Quapropter ininterpretatum hoc Hebraicum verbum remansit, ut peregrinum ab hac vita gaudium, peregrinum signaret magis quam exprimeret vocabulum. Quoniam ergo futurae beatitudinis quasi proprium est vocabulum, utpote de coeli stillicidiis in ora apostolorum delapsum, jure eo tempore magis frequentatur quo resurgens Dominus ejusdem beatitudinis spem nobis propinavit, et promissum apostolis Spiritum sanctum misit. Notandum autem quod Pneumata quae in Alleluia et caeteris cantibus in paucitate verborum fiunt jubilum significant, qui fit, cum mens aliquando sic in Deum afficitur et dulcedine quadam ineffabili liquescit, ut quod sentit plene effari non possit. Affectus enim hoc habet proprium, ut quanto intus ferventior fuerit, tanto minus extra explicari possit. Beatus populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII), id est qui saepe experitur et praegustat hanc dulcedinem, et sic interius movetur, ut quod praesentit nec dicere sufficiat, nec possit tacere. Tractus a trahendo dicitur, quia tractim cantatur. Exprimit enim laborem epulantium, et incolantium diuturnitatem quasi deplorat. Sequentia dicitur quia per cantus amoenitatem ad sequentia praeparat.