|
His rite peractis, inchoamus implorare Dei misericordiam, dicendo Kyrie
eleison. Ter invocamus Patrem, ter Filium, ter Spiritum sanctum, ut
nostri misereatur exaudiendo preces quae sequuntur. Unamquamque trium
personarum ter invocamus, quia uniuscujusque trium misericordia trium
misericordia est, sicut tribus est honor unus et una majestas. Preces ex
persona eorum dicuntur qui quotidie cadunt, et nituntur resurgere per
poenitentiam. Unde post Dominicam Orationem sequitur: Vivet anima mea et
laudabit te (Psal. CXVIII). Quasi sit: Mortua fuit anima pro erratibus
meis; at deinceps vivet per conversionem. Et judicia tua adjuvabunt me
(ibid.). Quia dixisti: Nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur
et vivat (Ezech. XVIII); et melius judicas parcere poenitenti quam
conterere peccantem. Hoc officium, sicut quodlibet aliud, praeter
Nocturnum, Oratione concluditur: Domine Deus Pater, qui nos ad
principium, etc. Et haec omnia in Dominicis et caeteris festivis diebus
stando dicuntur, propter memoriam Dominicae resurrectionis, cum quo
omnes sancti spe resurrexerunt. In aliis autem diebus genua in terram
fixa tenemus, dum dicuntur preces quae dicuntur propter levia peccata,
et dum dicitur poenitentialis psalmus: Miserere mei, Deus (Psal. L), qui
propter gravia peccata frequentatur. Ideo autem hoc officium et omne
aliud praeter nocturnum Oratione concluditur, quia dum sumus in
praesenti saeculo, maxime quando ad extrinseca negotia eximus, necesse
est nobis ut orationibus sanctorum muniamur, sive quia mos est ut quando
familiare colloquium habemus cum servis Dei, amorem religionis antequam
separemur ab illis, in ultimo benedictionem petamus. In Nocturno autem
non ita fit, quia ibi non est separatio, sed Matutinum conjunctim cum eo
canitur. Post finem hujus officii additur in veneratione omnium
sanctorum: Pretiosa est in conspectu Domini (Psal. CXV), etc. Finitaque
Oratione sequitur familiare obsequium pro nobismetipsis et pro
familiaribus nostris. Unde quia nos plus caeteris peccasse reputamus ut
auxilio Dei praeterita et praesentia peccata diluere, et in posterum
vitare possimus, ideo dicimus: Deus in adjutorium meum (Psal. LXXIII).
Et finita Oratione Dominica additur: Respice, Domine, in servos tuos et
in opera tua (Psal. LXXXIX). Quod ideo fit quia nos sumus et servi Dei,
et opera ipsius. Et dirige filios eorum (ibid.), filios dicit
cogitationes quae nascuntur ex mente.
|
|