CAP. XX. De missione diaconi ad legendum Evangelium.

Hactenus seorsum sedebat sacerdos et sedenti famulabantur altaris ministri, oblationem panis et vini praeparando, scabellum pedibus si opus erat supponendo; et in aliis omnibus quae necessaria videbantur ministrando; in memoriam Domini Jesu, cui victo tentatore in deserto ministrabant angeli, sicut scriptum est: Reliquit eum tentator, et accesserunt angeli et ministrabant ei (Matth IV). Surgit tandem ad altare accedens, ut nobis in mentem veniat quod Dominus Jesus praeparata per Joannem via ad homines de deserto rediens venit, et discipulos ad praedicandum misit. Mittit namque sacerdos diaconum ad legendum Evangelium, petitam dando benedictionem; quod subdiacono prius lecturo non fecerat. Legem enim et prophetas invisibilis invisibiliter misit. Apostolos autem et evangelistas quorum diaconus personam gerit, visibilis factus, et osculo oris sui dilectam suam osculans, scilicet Ecclesiam, visibiliter docuit et misit. Diaconus in sinistra fert Evangelii textum sustentante dextera, quia in hac vita quae per sinistrum datur intelligi, oportet Evangelium praedicari. Cujus tamen praedicatio caderet et deficeret, nisi spes aeternae vitae, quam dextera significat, eam sustentaret. Ascendit diaconus lectricium, ut sublimitatem doctrinae evangelicae significet, secundum illud Isaiae: Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion (Isa. XL). Incensum, quod est bonae opinionis signum, locum aspergit in quo legendum est Evangelium, quia qui hic bonum nuntium portant, confidenter dicunt: Christi bonus odor sumus in omni loco (II Cor. II). Subdiaconus pulvinum quem ante pectus suum deferebat Evangelii libro supponit; quod signat Evangelii verba corde humili et suavi suscipienda. Lecturus Evangelium diaconus se vertit ad aquilonem, per quem populus gentium designatur. Unde, Deus ab austro veniet (Habac. III). Quibus idem Evangelium primo praedicatum est et in fine saeculi praedicabitur. Quod etiam in officio missae commemoratur, dum sacerdos primo ad austrum stat, deinde ad aquilonem, tertio iterum ad austrum. Diaconus igitur astantes ad audiendum erigit dicens, Dominus vobiscum. In quo attentionem captat et benevolentiam. Unde illi tanquam attenti et benevoli respondent, Et cum spiritu tuo. Dociles reddit dicendo: Sequentia sancti Evangelii, vel initium sancti Evangelii. Quod enim agit rhetorum doctrina in captationibus, perficit summae natura scientiae in theologicis sermonibus. Respondent, Gloria tibi, Domine, glorificantes Deum quod nobis missum est salutis verbum, juxta illud: Et glorificaverunt Deum dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit (Act. XI). Signant etiam se in fronte ubi sedes est verecundiae, ut se de verbis crucifixi non erubescere significent, vel ne occulta diaboli suggestio corda eorum ab auditu Evangelii avertat. Signum enim crucis diabolo valde formidolosum est. Discooperta habent capita ut se audire paratos ipso habitu corporis insinuent.