CAP. XXI. De Symbolo apostolorum quando et quare cantandum sit.

Sicut post praedicationem Domini majora quam ante charismatum dona, gratia largiente effusa sunt, sic post Evangelii lectionem majora sacramenta ordinata. Tunc si sit dies Dominica vel paschalis sive Pentecostes solemnitas, cantatur fidei Symbolum, quod est Credo in unum Deum, etc. Maxime enim Resurrectionis vel Pentecostes sacramentum respicit hoc fidei tripudium, quando nova proles Ecclesiae vitalis fontis ingressura lavacrum, vel de novo ingressa, reddit ejus quam catechizata didicit, Christianae fidei Symbolum. Cantatur et in festis Apostolorum, quia ab ipsis est compositum; necnon et in festivitate qualibet beatae Mariae virginis, quia et ipsa ibi commemoratur ubi dicitur, Natus ex Maria virgine, et apostoli eam in opere habuerunt adjutricem; multa enim per eam didicerunt; ipsa enim attentius, ut mater, conservaverat omnia verba, conferens ea in corde suo (Luc. II). Interim subdiaconus circumfert Evangelium omnibus religioso osculo salutandum, quia Evangelium Judaeis et gentibus propter diversitatem observantiarum dissidentibus pacem attulit temporalem et nuntiavit aeternam, utriusque scilicet populi cum Deo et angelis ejus. Deinde liber ad altare refertur et in loco suo reponitur, ut ad imitationem apostolorum ministri quidquid actum est non sibi, sed Domino ascribendum esse insinuent.