|
Sequitur Offerenda, nomen habens ab offerendo, eo quod canitur quando
Creatori nostro laudis offerimus sacrificium. Hic magis et magis
aperiendum fidei ostium et animae triclinia pandenda sunt, ut quidquid
angelus ille clamavit magno clamore Evangelii, credat mulier illa, magna
scilicet Ecclesia, quae in Apocalypsi (Apoc. XII) visa est amicta sole,
scilicet quem induit in baptismate lunam habens sub pedibus, videlicet
omnia mutabilia calcans. Luna enim mutabilis est, et ideo mutabilem
mundum significat. Et in capite suo gestans coronam duodecim stellarum,
id est chorum duodecim apostolorum, et in utero habens, et clamabat
parturiens, et cruciabatur ut pareret. Hujus in utero habentis clamantis
et parturientis salubrem cruciatum Offerendae gravis et grandisonus
imitatur cantus, qua Pneumatibus distenta frequentibus, et suis fecunda
Versibus, quantumvis longa jubilatione non valet satis exprimere quod
significat. Quidni obnixius corde clamet ad Dominum, qui per evangelica
verba excitatus est, et suae salutis mysterium parari videt? Cum
concentu namque memorato praeparata sacra panis et vini oblatio sic ad
sanctum altare pervenit, ut subdiaconus ad diaconum, diaconus ad manum
perferat sacerdotis. Lex enim, quam per subdiaconum significari diximus,
sacrificium nostrae salutis tantum praefiguravit in Melchisedech; sed
per evangelicam traditionem ad altare, id est ad solemnem ritum
Ecclesiae pervenit.
|
|