CAP. XXIII. De oratione Secreta, et patena ferenda.

Sacerdos in silentio stans super oblata dicit Orationem, in cujus fine levat vocem, dicens: Per omnia saecula saeculorum, ut a choro respondeatur Amen. Quod est confirmatio praecedentium. Dignum est enim ut in tanto mysterio omnes astantes orent, sicut sacerdos primo ad eos conversus exhortatur. Orant autem quodammodo quando orationem sacerdotis hac confirmatione prosequuntur. Interim diaconus patenam subdiacono porrigit subdiaconus eamdem involutam porrigit acolytho. Hoc autem de lege veteri sumptum videtur: ubi praecipitur ut filii Caath vasa sanctuarii a filiis Aaron prius involuta accipiant, et non tangant ea nuda ne moriantur, quia mysteria non omnibus quidem sunt revelanda; ab eis tamen quibus revelanda non sunt quodammodo sunt portanda, id est cum reverentia et veneratione eo amplius quia latent sunt observanda.