|
Sacerdos rem attentione dignam dicturus praemittit salutationem, optans
nos tales esse, ut tanti sacramenti perceptione digni simus. Unde et
dicit: Sursum corda, habeatis scilicet. Non enim coelesti cibo digna
sunt corda terrenis dedita. Chorus autem, ne possit ei dici: Cantavimus
vobis et non saltastis (Luc. VII), respondet: Habemus ad Dominum, corda
scilicet. Deinde sacerdos gratias Deo agendas dicit de redemptione
scilicet humani generis per Christum, cujus repraesentatio praesto est
in altari. Unde de Christo loquens subjungit: Per quem majestatem tuam
laudant angeli, etc. Siquidem angeli de reparatione nostra laudant Deum
Patrem, quae ipsius dispositione facta est per Filium. Ob eamdem causam
adorant eum dominationes (qui est alius ordo angelorum), quia de
redemptis per Christum adimpletur numerus eorum. Considerantes autem
quoque tam alti consilii profunditatem tremunt potestates. Deinde cum
laudibus angelorum rogat laudes admitti servulorum. Supplici
confessione, id est supplici laudatione dicentes: Sanctus, Sanctus,
Sanctus, propter personarum Trinitatem. Dominus Deus singulariter et
semel, propter naturae unitatem. Hosanna, id est salva obsecro in
excelsis, quasi dicat non ea salute hic salvari peto qua homines et
jumenta salvabis, Domine (Psal. XXXV), sed in excelsis salute aeterna.
Hunc hymnum sacerdos cum choro dicere debet, qui et suas et aliorum
preces admitti deprecatus est in Praefatione praecedenti.
|
|