CAP. XXV. Summa sententiae totius Canonis.

Sed jam de ipso Canone tractantes brevitatem propter memoriam prout in tanta re fieri poterit observare curabimus. Totam sequentem seriem usque ad ultimam Orationem Romano more Canonem appellamus propter regularem sacramentorum confectionem. Hunc multipliciter exposuisse invenitur diligentia Patrum. Consulens vero infirmitati nostrae divina gratia, antiqua Capitula sensuum novitate saepe perfundit, ut quos majores in eis sentire nequiverunt, inspirante Dei sapientia sentiant minores. Sensus itaque novi cum subito effulserint supra omnem humanum modum, miramur ubi nunc usque latuerint, unde tam inopinate et absque studio emerserint. Ex ipsa vero admiratione et inopina exsultatione dilatatur, cor, sicut scriptum est: Mirabitur et dilatabitur cor tuum (Isa. L). Et ob ipsam dilatationem adimpletur devotione, dilectione, delectatione, juxta illud: Dilata os tuum, et implebo illud (Psal. LXXX). Nonnunquam vero luce clarius visu, et super mel et favum dulcius gustatu, dum per eadem transimus, absconduntur, juxta illud: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX.) Ipsa enim absconsio timorem gignit horribilem, horror dolorem, dolor gemitus, suspiria, et inter nos animi questus inenarrabiles, ita ut nil minus lugeamus nos amisisse vetera, quam gaudeamus invenisse nova. Sicque utraque vicissitudine, gaudii scilicet de revelatione occultorum et moeroris de occultatione, ac si inter duas molas confracti, comminuti et permoliti, in similaginem sacrificii Dei transimus. Quibus ista desunt, saltem inter molas timoris et spei exagitantur. Memores enim, quia in multis deliquimus omnes (Jac. III), et scientes quoniam qui indigne suscipit, ad quod se praeparat sacramentum, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI); accedere metuunt. De misericordia vero Dei confitentes, qui de indignis facit dignos, et de peccatoribus justos, et in memoria illud tenentes: Qui manducat me, vivit propter me, ipse manet in me, et ego in eo (Joan. VI), spe trahente timore retrahente, cum corde contrito et humiliato ad sacrum mysterium accedunt, et hac quasi duarum molarum collisione sese similam sacrificio Dei aptam efficiunt. Ipsamque utroque genere lacrymarum, id est compunctionis et devotionis commiscentes, et in clibano cordis igne doloris vel charitatis et desiderii fervore succensi coquentes, seipsos panes propositionis Deo offerunt. Seipsos etiam cum Christo intus coram domino Deo crucifigunt, sicut et extra in manuum extensione formam crucis in se ostendunt. Felices qui sic saepius afficiuntur, qui sic desuper visitantur. Verum quoniam nos nobisipsis minime constamus; sed Spiritus ubi vult spirat, et nescimus unde veniat aut quo vadat (Joan. III), et non potest homo a seipso accipere quidquam nec pro voto ab alio, sed sicut datum fuerit desuper, invenit artificium coeleste quomodo et nos et nostra simul Domino offeramus: et ut columna basi innixa fortius staret et aptius, voluit coelestis artifex ut de veteri sacrificiorum ritu et materia sacrificii sumeretur et forma. Duo quippe sacrifices praecipui sub legem fuisse feruntur, Melchisedech et Aaron. A Melchisedech sacerdotio, docente Domino, didicit Ecclesia quid offerret. Ille enim de quo dictum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX), panem et vinum quae ante Melchisedech in figura obtulerat, in corpus et sanguinem suum consecravit in coena, et in Ecclesia idem fieri praecepit. A sacerdotio autem Aaron, formam sacerdotii sumpsit Ecclesia. Tabernaculum enim Dei cum hominibus sic compositum est in deserto, ut in atrio exterius altare haberet aeneum, ubi animalium carnes cremabantur. Intus autem in tabernaculo aliud erat aureum, quod dicebatur altare thymiamatis, ubi thura cremabantur; et alia quae odoriferum facerent fumum. Post quod intimo et supremo loco positum erat propitiatorium, qui Sancta sanctorum dicebatur. Inter propitiatorium et altare aureum oppandebatur velum, quod in passione Domini scissum est, ut pateret propitiatorium. Inter altare aureum et aeneum velum quidem in eremo, sed murus dividebat in templo; de quo peccator per poenitentiam tendens ad justitiam mystice sic loquitur: Et in Deo meo transgrediar murum (Psal. XVII). In his tribus locis Aaron sacrificia singulis debita offerebat. Super altare aeneum in atrio sacrificia animalium comburebantur; post quod sacrificium sacerdos de igne altaris ejusdem sumens carbones ferebat in sancta, et super altare aureum thymiama incendebat. Deinde de carbonibus ejusdem altaris ponens in thuribulo, fumum thuris abundantissimum deferebat ultra velum in sancta sanctorum, adeo ut obstante fumo clare videre non posset propitiatorium aut duo cherubim quae super illud stabant, et alis expansis illud obumbrabant. Ad illud propitiatorium summus pontifex solus semel in anno cum sanguine intrabat. Sic dispositum et ad hoc erat in deserto tabernaculum, juxta quam dispositionem factum est templum.