|
Sed quoniam, secundum Apostolum, haec omnia umbram praetendebant
futurorum, primum et aeneum altare cor contritum et humiliatum
significare intelligimus. In quo, dum quod jumentum viximus et
irrationabiles actus per poenitentiam mactamus, quod nisi diversorum
generum animalia Deo sacrificamus? Talia etenim animalia Deo in
conversione peccatoris qui per peccatum quidem foris est, et nisi per
condignam poenitentiam non intrat ad justitiam, mactat cordi compunctio,
excoriat oris confessio, in frusta dividit dijudicatio, comburit
condigna afflictio. Aeneum quidem est, obscurum videlicet et sonorum,
quia collocatur poenitens in semetipso in obscuris, dum anxiatus in eo
spiritus ejus, et in eo turbatum est cor ejus, et de profundis fortiter
clamet opus est ut vox ejus audiatur in excelsis. Hanc horum animalium
super hoc altare oblationem Deo invisibiliter faciendam significamus, et
quodammodo visibiliter facimus, cum, praemissis quibusdam orationibus
seu quibusdam postulationibus cum incenso arietum, id est suffragiis
apostolorum ac martyrum, super visibile altare visibiles hostias panis
et vini offerimus. Et haec omnia quasi adhuc foris aguntur, dum quae
fiunt et quomodo fiunt foris conspiciuntur. Unde et ad servum qui non
manet in domo in aeternum (Joan. VIII) pertinere noscuntur, quamobrem et
servitutis oblatio dicuntur, sicut dicitur: Hanc oblationem servitutis
nostrae. Oblationem servitutis recte nominamus panem et vinum; nam cum
homo de terra sumptus per naturam, super terram dominus esset
constitutus per gratiam, ab auctore naturae et datore gratiae recedens
per culpam, infra terram damnatus est per justitiam. Unde cui terra
famularetur gratis fertilis ad suavitatem, nunc multis et miris
obsequiis delinita et plurimis exculta laboribus, vix largitur ad
necessitatem, sicut scriptum est: In sudore vultus tui vesceris pane tuo
(Gen. III).
Quoniam ergo in victualibus sine quibus vita animalis non transigitur,
principalia sunt panis et vinum, haec servus offerens quod animaliter
vivit occidit; vitam enim occidit qui victum sibi subtrahit. Hinc est
quod a Sapiente dicitur: Ad mensam magnam sedisti; diligenter attende
quae tibi apponuntur (Eccli. XXXI). Fige cultrum in gutture tuo, sciens
quod talia te oportet praeparare (Prov. XXIII). Mensa magna altare
Domini est. Ille nobis apponitur ad refectionem, qui corpus et animam
suam posuit pro nobis ad redemptionem. Attendendum est quod talia
oportet etiam illi praeparare, id est pro illo nostrum simul et
similiter corpus et animam ponere. Sic enim per spiritum consilii ipsi
respondet Propheta: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit
mihi? Calicem salutaris accipiam (Psal. CXV).
Formam vero attende quam subtiliter et eleganter expressit, dicens: Fige
cultrum in gutture tuo. Cultrum quippe abstinentiae et inediae quasi in
gutture figimus, dum qui victum nostrum Deo obtulimus, de eo postmodum
parce et timide quasi de altari Dei ad necessitatem sumimus. Nam qui
altari deserviunt ordinavit Deus de altari vivere (I Cor. IX).
Alioquin si post oblationem talem iterum deliciose et luxuriose quasi de
nostro assumimus, totum quod offerimus auferimus, et de rapina jam pejus
vivimus. Habemus igitur quod et qualiter super primum altare offeramus.
|
|