CAP. XXVII. De significatione altaris interioris.

Secundum altare quod et intus erat et aureum, altare fidei significat in corde per poenitentiam purgato, testimonio bonae conscientiae rutilante et claro. Hoc etiam altare justitiae dicitur, quia ex fide justitia, sicut scriptum est: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam (Gal. III). Et in Habacuc: Justus meus ex fide vivit (Habac. II). Super hoc altare sacrificium justitiae, oblationes et holocausta, vitulos labiorum nostrorum (Psal. L), offerimus, dum non jam, sicut prius, nostra deploramus commissa, sed in divinis exsultamus; non jam de commissione criminum geminus, sed de collatione virtutum gratias agimus, dum vitam et opera orationesque nostras Deo fieri acceptabiles postulamus, dum devotio lacrymas fundit, et patriae delicias desiderans, de incolatus diuturnitate gemit. Super idem altare sacerdos per oblationem victualium suorum jam mundo mortificatus, sed vivens Deo, non jam vetus Melchisedech, natus de carne caro, sed novus homo, natus de spiritu Spiritus, offert invisibilem hostiam carnis et sanguinis. Quid enim super altare fidei congruentius dicitur offerri quam sacrificium illud sanctissimum quod sola fide percipitur, in sola fide prodest, et merito fidei acceptatur? Hoc sacrificium super altare fidei offertur in odorem suavitatis, sed et oratio super illud oblata quasi suavitatis odor suscipitur a Domino sicut dictum est: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. CXL). Super altare aureum carbones de alio altari sumpti ponuntur ad cremandum thymiamata orationum, quoniam primo Spiritus sancti igne succenditur cor ad deflendum peccata, et eodem igne postea succenditur ad emittendam sursum dulcium orationum fragrantiam, dum homo jam per poenitentiam purgatus, desiderat venire et apparere ante faciem Dei. Ibi ignis Spiritu sancti elicit quasi de ligno viridi lacrymas compunctionis; hic, lacrymas devotionis.