CAP. XXVIII. De propitiatorio mystice.

Tertius locus, qui dicebatur Sancta sanctorum, velo quodam erat a sanctis divisus. Ultra velum erat arca testamenti, et super eam propitiatorium, mensa scilicet aurea ejusdem mensurae cujus et arca; sic dicta, quia ibi Dominus apparens Moysi propitiabatur populo suo. Arca humanitatem Christi significat, quae est ultra velum, quia Christus ultra coelum ascendit, et sedet ad dexteram Patris, id est in potioribus ejus bonis. Propitiatorium super arcam propitiatio Dei est super Christum. Unde Apostolus: Quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ejus (Rom. III). Vel propitiatorium est Dei misericordia per quam populo suo propitiatur. Quae bene dicitur esse super hominem Christum, quia misericordia Dei ipsa est divinitas. Ad hanc arcam, ad hoc propitiatorium. novus sacerdos post sacrificium animalium in altari primo, post oblationem carnis et sanguinis Christi in secundo, accedere satagit cum thuribulo igne altaris pleno, id est cum corde alto, sicut scriptum est: Accedet homo ad cor altum (Psal. LXIII), et igne Spiritus sancti accenso cum thymiamate orationum abundantissimo, adeo ut quae ultra velum sunt clare videri non possint, quia quanto devotiori affectu ad Deum tendimus, tanto magis eum non posse comprehendi intelligimus. Unde: Oculi tui avolare me fecerunt (Cant. VI); et Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus (Psal. LXIII). Sacerdos igitur illuc mente tendens, sed insufficientiam suam recognoscens, videns cordis oculis angelos, super propitiatorium stantes, utpote ad auxiliandum paratos, rogat sacrificium suum eo provehi ut ipse Deo jungatur et uniatur, et spiritui adhaerens unus spiritus cum eo efficiatur. Supplices te rogamus. Sed jam verbis Canonis insistamus, et qualiter praedicta tria ibi adaptantur explicare curemus.