CAP. XXIX. Canonis expositio.

Sacrum Canonem, quem alii multiplici ratione multipliciter diviserunt in tres partimur actiones. Primae initium est, Te igitur usque Qui pridie quam pateretur. In hac principalia victus nostri panem, scilicet qui cor hominis confirmat et vinum, quod laetificat cor hominis (Psal. CIII; Eccli. XL) offerimus Domino in sacrificium.

Haec triplici vocabulo nuncupamus. Dona dicimus quia nobis a Deo sunt donata: munera, quia a nobis illi oblata. Donum enim est quod a superiore datur; munus, quod ab inferiore. Quod autem additur haec sacrificia, determinatio est qualiter Deus inde muneretur. Super illa fit crucis signum in memoriam Dominicae passionis, cujus nos participes facimus, dum vitae nostrae sustentamenta nobis subtrahendo Deo offerimus.

Ter autem signamus ea, quia virtute Trinitatis omnis consecratio perficitur. In hac prima actione oratio fit pro omnibus quorum idem est sacrificium, quique illi vera similitudine conveniunt, in eo videlicet quod, cum sint multi, sic, per unam fidem et unum spiritum, in unum corpus Ecclesiae sunt conjuncti quomodo panis ille de multis confectus est granis, et vinum ex multis confluxit acinis.

Deinde ad cultores Ecclesiae specialis decurrit Oratio. Cultores autem Ecclesiae dicuntur qui sarculo correctionis et sanctis documentis eam excolunt. In sequenti Orationis tono dicitur: Qui tibi offerunt pro se suisque omnibus. Ubi licet praepositio pro eodem modo quo in caeteris clausulis possit accipi, hoc tamen sensu non inconvenienter accipitur, ut haec, scilicet panem et vinum quae in victu vitae animalis principalia sunt, offerendo seipsos et sua omnia, id est totum victum suum offerre dicantur. Praecipua quippe illius portio sunt, et totum figurant. Sequitur: Communicantes et memoriam venerantes. Ubi licet scriptores quasi Capituli initium faciant, eo quod in quibusdam solemnitatibus haec diversitas quaedam invenitur, jungitur tamen praemissis hoc modo: Offerunt pro se suisque, ipsi dico communicantes, in Ecclesiae communione per fidem manentes.