CAP. III. De Tertia, Sexta et Nona.

Hora Tertia in qua tuitionem divinam rogavimus, congregati hora prima, hora, inquam, tertia, iterum in ecclesia congregamur ad confitendum Domino, et per tres repetitiones psalmi supradicti nos famulatui Dei per tres sequentes Horas praesentamus et offerimus, per quartam et quintam et sextam. In sexta iterum congregamur ad psallendum Domino, et per tres repetitiones psalmi supradicti nos divinae tuitioni per tres sequentes horas commendamus, scilicet per septimam horam, octavam et nonam. Iterum hora nona convenimus, et tribus repetitionibus ejusdem psalmi, nos in Dei famulatu per tres sequentes horas statuimus, sive munimus nos ab insidiis inimici, scilicet per decimam horam, et undecimam et duodecimam. Unumquodque horum officium suam habet Lectionem; quae, sicut supra diximus, Capitellum appellatur. Quaeritur cur in diurnis Lectionibus benedictio non postuletur, sicut in Nocturnis. Quod ideo fit quia major eas recitat, cujus est dare benedictionem; in Nocturnis autem petitur, quoniam a minoribus leguntur. Sed non minor quaestio occurrit, cur scilicet diurnae Lectiones legantur a majoribus, cum Nocturnae legi soleant a minoribus. Quod ideo fit, quia in diurnis officiis non pro diversitate temporum sive festorum, variantur ea quae Lectionem praecedunt, sed semper eadem manent. In Lectione autem incipit pro varietate temporum et solemnitatum officium variari. Quam officiorum variationem, majores, quia certius noverunt quam minores, Lectionem legere consueverunt. In Nocturno autem officio, et Invitatorium, et Hymnus et psalmi ipsi hanc faciunt distinctionem. Iterum quaeritur cum in Lectionibus diurnis et quandoque in Nocturnis non pronuntiatur auctor sicut in his quae ad missam leguntur. Quod ideo fit, quia bubulci et subulci et omnes fere operarii ad missam conveniunt; ad caeteras autem horas clerici et domestici ecclesiae, qui ex verbis auctorum, propter frequentem consuetudinem audiendi satis auctores cognoscunt. Illi autem propter raritatem audiendi, qui sunt auctores Lectionum nesciunt nisi nomina eorum proponantur. Quaeritur etiam quare officia diurna accipiunt nomen a Prima, et Tertia, et Sexta, et Nona, et non ab aliis. Quod ideo fit, quia his horis convenimus ad Dei servitium, per quas Evangelium narrat operarios introductos in vineam, quae significat Ecclesiam.