CAP. XXXI. Quod petat Actionis primae oratio.

Hanc igitur oblationem. Haec omnia tanquam ad servum pertinentia adhuc quasi foris aguntur unde et munera praemissa oblatio servitutis hic dicuntur, et Oratio circa ea versatur in quibus afficitur servus, videlicet ut pax ei temporalis conferatur, et aeterna possit evadere supplicia. Non adhuc ad haereditatem suspirat tanquam filius, sed verbera metuit ut servus. Sequitur: Quam oblationem. Praeparatio est ad secundam Actionem. Quasi dicat servus: Altioris opus est consilii, totum quod potui feci, sed in toto non satisfeci. Non possum amplius aliquid, occidere me possum, vivificare non possum.

Itaque oratione me erigam ad eum qui omnia potest. Dicam itaque ei, dicam: Domine, feci quod potui, oblationem nostram fieri jubeas Benedictam in melius promovendo, ut quae cibus est corporis, fiat animae cibus salutaris; Ascriptam, id est in Filii persona divinitati appropriatam; Ratam, ut quod nostro geritur ministerio ratum habeas, ac si sine nobis manibus tuis idem ageretur.

Haec tria verba dicendo, super duo oblata simul ter signum crucis facimus; quod in omnibus consecrationibus familiare est et domesticum. Per virtutem enim crucis Domini multa credimus operari. Ideo ter, quia per virtutem crucis pariter Trinitas operatur. Sequitur: Rationabilem, id est rationabiliter oblatam, ut qui recte offerimus, recte etiam dividamus. Deinde quid sub illis tribus verbis imploraverit sacerdos, manifestius ostendit. Cum dicit: Ut nobis corpus, etc., subaudias haec oblatio. Sensus, de hac oblatione panis et vini fiat nobis, id est ad profectum nostrum caro et sanguis Christi.

Haec dicendo semel fit crucis signum super panem, et semel super calicem, ut per virtutem crucis una intelligatur, in utroque operatio Trinitatis cujus memoria facta fuerat in tribus signis praemissis. Nonnulli tamen quinque signa referunt ad quinque Christi vulnera. Hac igitur oratione praemissa, sacerdos in fide nil haesitans accedit ad Actionem secundam.