CAP. XXXII. De Actione secunda.

Qui pridie quam pateretur, etc. Ad haec verba potentia et efficacia, sicut scriptum est: Ecce dabit voci suae vocem virtutis (Psal. CLXVII). Ad haec, inquam, verba, Hoc est corpus meum, fit super omnem humanam rationem divina virtute, humana sollicitudine, de cibo corporis, esca spiritualis; et descendente super panem et vinum immensae majestatis virtute, tam veram divinitatem et humanitatem Christi in coelo regnantis accipimus, quam veram substantiam ignis a sole supposita crystalli sphaera exigua mutuare possumus. Solae manus Christi tornatiles, aureae, plenae hyacynthis (Cant. V), ejus qui dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). Haec operantur per manus sacerdotis, quae manibus suis conformatae sunt maximae, quia ut haec operari cum ipso et per ipsum et cum ipso possint, oleo sacro consignatae sunt. Tam sacram igitur hostiam super invisibile fidei altare offerens sacerdos, non jam ut prius timide loquitur, neque hostiam nominat servitutis, sed cum exsultatione et laetitia spirituali dicit: Praeclarae majestati tuae offerimus de tuis donis quae videlicet nobis dedisti ad corporis sustentationem, ac datis, quae scilicet tibi sacrificando dedimus. Haec enim virtute tua in corpus et sanguinem Filii tui consecramus, Hostiam puram et purificantem, sanctam, et sanctificantem, immaculatam et immaculatos efficientem, id est panem sanctae vitae, non temporalis, non animalis, sed spiritualis et aeternae, et calicem qui in perpetuum salvare et satiare potest, et ideo salutis aeternae. Notandum quod consignatio facta super panem et calicem ante consecrationem quasi oratio est ut consecratio compleatur; post consecrationem vero iterata consignatio, consecrationis jam adimpletae quaedam est testificatio. Illud quoque praetermittendum non est quod in hoc Capitulo sancta Ecclesia misericordiae Domini tria proponit insignia, scilicet beatam passionem, ab inferis resurrectionem; et in coelos gloriosam ascensionem. Primum vulnerat Ecclesiam charitate, alterum confortat fide, tertium laetificat spe. Primo conformari nos oportet in Actione prima; secundo in Actione secunda, mysterium fidei cum devotione precum offerendo; tertio in tertia, Christum Dominum in dextera Patris gloria et honore coronatum contemplando. Dicit enim: Hoc facite in meam commemorationem (Luc. XXII).