CAP. XXXIII. Quid petat oratio Actionis secundae.

Sequitur: Supra quae propitio. Post oblationem veri et summi sacrificii super idem altare fidei offert sacrificium orationis, et altius adhuc aliquid expetit, cui donec per corpus Christi in coelis Deo uniatur et per humanitatem divinitati conjungatur, nil sufficit. Quippe qui scalam sibi erexit, ascendere satagit. Unde et post tantam oblationem accingit se adhuc ad orationem, dicens: Supra quae propitio, etc. Et quasi per gradus ipsius scalae ascendens commemorat munus Abel pueri, sacrificium Abrahae patriarchae, oblationem Melchisedech sacerdotis, qui in pane et vino speciem veri sacrificii eleganter expressit, sicut Abraham veritatem in filio, et Abel innocentiae munus in agno. Quod dicit: Sicut accepta habere dignatus es munera, etc., non optat similiter acceptari oblationes (haec enim multo est acceptabilior), sed offerentes. Hac itaque oratione fretus cum fiducia accedit ad Actionem tertiam.