|
Sed quoniam ad illud summum et sublime altare propitiatorium invisibile,
videlicet in conspectu divinae majestatis, ubi summus et perpetuus
Sacerdos assistit vultui Dei Patris, nondum ut vult valet ascendere,
sicut ipse ante altare visibile se inclinans significat, rogat per manus
angeli, sui videlicet custodis, suum eo sacrificium perferri, ut virtuti
sacramenti ipsius communicet, ut per corpus Christi quod in coelo est,
et de altari visibili in terra suscipitur, ad summam propitiationem Dei
perveniat, et ei uniri mereatur. Haec est enim illa perfecta benedictio,
de qua dicit: Omni benedictione coelesti et gratia repleamur.
Sacrificium per manus angeli perferri nil aliud intelligimus quam ipsum
cooperari nostrae devotioni. Cooperatur autem nobiscum pro nobis orando,
modoque mirabili et invisibili bona mentibus nostris suggerendo. Vel
forte singulare posuit pro plurali, angeli pro angelorum. Dicit enim
beatus Gregorius, libro Dialogorum IV, quod in ipsa immolationis hora ad
vocem sacerdotis aperiuntur coeli, adsunt angelorum chori, summis ima
sociantur, terrena coelestibus junguntur, et fit unum ex visibilibus et
invisibilibus.
|
|