|
Sequitur Memento etiam, Domine, etc. Sicut in prima Actione, ubi vitae
animalis sustentamenta offerebat, rogabat pro vivis: ita in hac tertia,
ubi posteriorum oblitus et in anteriora se extendens uniri Deo quaerit,
rogat pro defunctis qui eodem indigent cibo, ut merito charitatis dum
aliis orat quod sibi, impetret et sibi et aliis. Sciens autem quosdam
salvandorum (pro solis enim salvandis orat) post decessum suum poenis
purgatoriis detineri, primo eis locum refrigerii rogat concedi, deinde
lucem, ut Deum sicut est videant; ad ultimum pacem de qua dictum est:
Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. XIV), pacem scilicet
super pacem, quam etiam paulo post in tertia repetitione Agnus Dei,
Ecclesia sibi donari postulat dicens: Dona nobis pacem. Haec pax in
unitate capitis et membrorum consistit.
|
|