|
Sequens Capitulum nobis quoque commemorat nomina sanctorum, quorum
interventu sacerdos vult impetrare quod postulat. Et videtur hoc quoque
de legali sacerdotio sumptuum. Sicut enim in rationali sacerdos legalis
ferebat in pectore XII lapides pretiosos duodecim nominibus filiorum
Israel insculptos, sicut supra dictum est, ita in superhumerali ferebat
super humeros duos lapides onichynos auro inclusos et eisdem nominibus
insignitos. Sex quippe nomina in uno erant, et sex in altero. Noster
vero sacerdos, sicut supra diximus, nomina sanctorum, quos memorat
verbis, tunc portat in rationali pectoris, cum eos imitatur sanctitate
et puritate mentis; tunc autem in superhumerali super utrumque humerum,
cum in dextera prosperitatis et in sinistra adversitatis imitatur eos
prout potest in perfectione operum. Sequitur: Per quem haec omnia,
Domine, semper bona creas. Scriptum est: Qui vivit in aeternum creavit
omnia simul (Eccli. XVIII). Quomodo igitur semper creat? Sed omnia
corpora creavit simul, quantum ad materiam; quotidie autem creat, id est
facit, singulis tribuendo speciem propriam, secundum illud: Pater meus
usquemodo operatur et ego operor (Joan. V). In eo autem quod dixit, haec
omnia id est hujusmodi omnia (neque enim de duobus secundum speciem,
neque de uno secundum rei veritatem diceret omnia). Vide ordinem: prime
Deus panem et vinum creat per naturam. Eadem in altari oblata
sanctificat per gratiam, per verba Actionis primae. Jam tunc enim ante
sanctificationem sanctificata sunt et a communibus usibus separata.
Deinde per sacra verba secundae Actionis sanctificata promovendo
vivificat, dum ea in corpus et sanguinem Christi transubstantiat, et
benedicit, dum eis summae benedictionis effectum tribuit, quae est in
unitate capitis et membrorum, de qua tertia Actio meminit. Signa tria
crucis quae hic fiunt operatione Trinitatis per virtutem crucis,
ostendunt facta esse quae praemissa sunt. Signa enim facta hucusque post
consecrationem non consecrationem operantur, sed ejus faciunt
commemorationem sive testificationem, sicut supra diximus.
|
|