|
Per ipsum et cum ipso. Signa crucis quae hic ultimo fiunt, alia causa
fieri dignoscuntur quam omnia superius posita. Siquidem ista nec propter
consecrationem fiunt, nec propter jam factae consecrationis
testificationem sive memoriam. Quare ergo fiant, et quare quinquies, et
quare ter in calice et bis extra calicem fiant, breviter aperiendum est.
Ipsa capituli verba plane indicant, ad quid haec signa crucis fiant.
Quoniam enim Judaeis crux quidem est scandalum, gentibus autem stultitia
(I Cor. I), ne toties iterata consignatio et in memoriam Trinitatis
triplicata ignominiam potius parere videretur quam laudem, ideo signum
crucis ter repetens in calice propter Christum, cujus sanguis ibi est,
et bis extra calicem propter Patrem et Spiritum sanctum, asserit crucem
ad totius Trinitatis pertinere gloriam et honorem. Per ipsum, inquit,
Christum scilicet per quem gloria Patris innotuit, et cum ipso. Neque
enim ipse Christus alienus esse potest a gloria Patris cum quo ipse est
unus Deus, et in ipso. In ipso namque est plenitudo divinitatis. Unde
gloria est Deo Patri qui talem genuit Filium, et Spiritui sancto cujus
operatione in utero Virginis est conceptus.
Sed cum unum tantum signum fiat nominando Patrem, et unum tantum
nominando Spiritum sanctum, quid sibi volunt tria signa pro nominando
Christum in calice facta? Propter trinam prolationem pronominis Christum
designantis triplicatur etiam signum crucis. Cum enim pronomen, ut ait
grammaticus, ad omne pertineat suppositum, si in prima prolatione
pronominis fieret signum, et in aliis non fieret, ad aliam sive alias
videretur referendum esse personas. Notandum etiam quod cum alia signa
sola manu sacerdotis fiant, ista fiunt de corpore Christi. Hic enim ipsa
Christi crucifixio repraesentatur, quasi Christus quem praesentem
credimus, sic pro nobis in ligno crucis est extensus. In fine Capituli
hujus elevat vocem sacerdos, ut ejus continentia ab omnibus confirmetur
dum respondent. Amen.
|
|