CAP. XXXVIII. De elevatione sacramenti; quid significet.

Et ut ostendat sacerdos qualiter per Christum gloria Trinitati sit acquisita in mentibus fidelium, quantum potest exprimit passionis mysterium. Post signa crucis utraque manu elevat sacramentum corporis et sanguinis Christi, et paulo post deponit; quod significat elevationem corporis Jesu Christi in cruce, et ejusdem in sepulcrum depositionem. Unde et calicem corporali palla tegit, quod significat sindonis involutionem. Cum igitur calix hucusque pro cautela coopertus fuerit hoc pro mysterio cooperitur. Interdum sacerdos ad Dominicam Orationem accedens, ut praesente magistro petitiones quas ipse facere docuit, meliorem sortiatur effectum praemittit, Divina institutione formati quia Matthaeo et Luca testantibus, sic orare Christus instituit. Competenter autem subjungit Audemus dicere. Nisi enim Christus instituisset qualiter homo, terram et lutum se esse cognoscens, Deum Patrem suum nominare auderet? Notandum quod in Oratione Dominica VII sunt petitiones omnia quae petenda sunt continentes. In cujus expositione multa a sanctis Patribus dicta leguntur; sed quia mens orantis tot ea hora capere non potest, nos de singulis petitionibus pauca dicere volumus, ut qui orat intelligere possit quid petat, et intelligens devotior fiat. Ad hoc enim orando verba proferimus, ut nobis affectum devotionis excitemus non ut Deum qui omnia novit quod nostra postulet mens doceamus.