|
Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI) Hoc totum quasi prologus est
et captatio postulantis. In quo etiam magna impetrandi datur fiducia.
Quid enim negabit filiis, quibus jam dedit ut Pater sit? Sed qui Deum
Patrem vocamus, cavendum nobis a sordibus, ne tanto Patre indigni simus.
In coelis, id est in sanctis. Cum Deus in omnibus creaturis sit per
essentiam in solis bonis est per inhabitantem gratiam. Prima petitio est
quae sequitur. Sanctificetur nomen tuum in nobis ut de bona et
spirituali conversatione filiorum glorificetur Pater noster. Vel nomen
Patris in ipso sanctum ab aeterno, tunc in nobis sanctum et venerabile
habetur, cum bonum Patrem tanquam boni filii non timore sed amore
offendere cavemus. Qualiter in nobis impletur secunda petitio quae
dicit, Adveniat regnum tuum? Istud siquidem non solum de futuro regno
cum ei plene subjiciemur, sed et de praesenti potest accipi quia tunc
regnum Dei efficietur in nobis cum ei soli et devote serviemus, jam
scilicet liberati a regno peccati et dominio diaboli. Sequitur: Fiat
voluntas tua, non nostra; Sicut in coelo, id est, sicut in angelis, ita
et in terra, id est in nobis hominibus. Haec non assequimur hic nisi ex
parte, in futuro autem plene. Haec enim tria quae in praemissis
postulamus, in sanctis hic inchoantur et quotidie augentur, in futuro
autem plene consummabuntur. Quatuor vero quae sequuntur praesentis
tantum vitae sunt. Ibi enim nemo indigebit pasci, nulli debita
dimittentur, nemo tentabitur, nulla ibi mala a quibus aliquis liberetur.
Quarta petitio est: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Panis quo
quotidie egemus ne in hac via peregrinationis nostrae deficiamus,
spiritualis est animae cibus, affectus videlicet ex dulcedine Dei, et
sapor quidam suavissimus, quo anima in oratione interdum reficitur. De
hoc pane dicitur: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Psal.
XXXIII). Hoc manna verus Israel per desertum hujus saeculi interius
pascitur, donec terram promissionis ingressus de ipsa suavitatis Dei
facie satietur. Ibi igitur panis iste non quotidianus, sicut hic
petitur, sed unus erit, id est non sicut hic, modo aberit modo aderit,
sed uno et eodem modo sufficienter et indesinenter in aeternum satiabit.
Notandum autem quod dum panem petis, omnia comprehendis quaecunque
necessaria et ad sustentationem corporis et animae tanquam viaticum tuae
peregrinationis a Creatore exigis. Et nota quod dicit hodie, quasi hoc
die praesentis scilicet vitae, id est quandiu in hac vita sumus. Quinta
petitio est, Et dimitte nobis debita nostra, id est poenas pro peccatis
debitas Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si enim non
dimiserimus peccantibus in nos nec Deus dimittet nobis peccata nostra.
Sexta petitio Et ne nos inducas, id est ne permittas nos induci et
cadere in tentationem. Non est malum tentari, sed est bonis victoriae
occasio. Hic igitur solum orandum est ne inducamur in tentationem, id
est ne vincamur. Septima petitio est id quod sequitur: Sed libera nos a
malo. Quasi dicat: Non solum non sinas induci, sed etiam ab his
tentationibus libera nos in quas jam sumus inducti. Hoc septimum chorus
succinit in quo se orasse cum sacerdote ostendit. Ad hoc enim fuerat
invitatus: cum sacerdos ante Orationem Dominicam diceret, Oremus. Deinde
subjungit sacerdos, Amen, ad petitionem omnium praemissarum
confirmationem. Dum dicit sacerdos, Da propitius pacem in diebus
nostris, Patenam, quam diaconus usque ad Panem nostrum tenuerat, de manu
diaconi suscipit, et in altari ut fractionem super eam faciat deponit.
Nos tamen hanc fractionem ad cautelam facimus super calicem. Tertia
pars, quae in calice ponitur, propitiatio est pro vivis, opusque
sanguinis et carnis expiat illa caro sanguini admista. Reliquarum altera
est propitiatio pro fidelibus defunctis qui nostris orationibus indigent
quia adhuc in poenis detinentur: Altera est pro jam triumphantibus
gratiarum actio. Sergius tamen Papa aliter super his loquitur. Vult enim
significari per corporis et sanguinis commistionem, corporis et animae
Christi in resurrectione factam conjunctionem. Ait enim ita: Pars
oblatae in calicem missa, corpus Christi quod jam resurrexit monstrat;
pars comesta, ambulantem super terras; pars in altari usque ad finem
missae reposita membra Christi, id est, sanctorum corpora usque ad finem
saeculi in sepulcris quiescentia.
|
|