CAP. IV. Quando preces dicantur ad horas, et quando taceantur, et quare.

In omnibus officiis, excepto nocturno, nisi in festivitatibus, dicuntur Preces et Miserere mei, Deus. Preces propter levia et quotidiana peccata; Miserere mei, Deus (Psal. L), propter gravia. Et notandum quod preces retinent modos orandi quos enumerat Paulus dicens: Obsecro primum fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, et pro iis qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (Tim. II; Psal. XL). Obsecratio est cum solutionem malorum petimus, ut illud: Ego dixi: Domine, miserere mei (Psal. XL), etc. Oratio est cum postulamus bona nobis a Deo dari ut illud: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam (Psal. LXXXIV). Postulatio est cum precamur ut omnia quae sunt contraria bonis nostris, ut est subreptio daemonum, sive molestiae passionis, minuantur et superentur. Unde illud: Convertere, Domine, usquequo et deprecaberis (Psal. LXXXIX). Gratiarum vero actio est ut illud: Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua (Psal. CXLIV). Pro his qui in sublimitate sunt precamur, ut illud: Domine, salvum fac regem (Psal. XIX); et: Oremus pro pontifice nostro. Dum Preces dicuntur, sacerdos, quia peccator est, cum peccatoribus prostratus est. Sed quia vicem tenet Christi, stando dicit Orationem, ut resurrectionem recolat ejus cujus vicem tenet. In Dominicis et festivis diebus non fiunt hujusmodi Preces per Horas, ut ad memoriam reducamus, quia in futura resurrectione, ubi erit vera libertas et vera sanctorum cum angelis societas, nulla deprecatio pro miseriis erit necessaria. Salutatio praecedit et subsequitur Orationem, propter duplicem Domini ad discipulos salutationem dicentis: Pax vobis (Joan. XX). Post Orationem autem sequitur Benedicamus Domino, et Deo gratias, quia sicut Dominus, postquam salutavit discipulos, iterum benedixit eis, et illi gratias referendo adoraverunt eum, ita presbyter qui vicarius ejus est, post iterum factam salutationem confratribus dicit: Benedicamus Domino, scilicet subaudiendo cujus membra sumus in quo benedicimur omnes. Et confratres gratias referunt dicentes: Deo gratias.