CAP. XL. Quare pax datur ante communionem.

Congrue autem pax datur ante communionem, quia quicunque prius fratri non reconciliatus communicare praesumpserit, judicium sibi manducat et et bibit (I Cor. XI). Agnus Dei ter cantatur, ut verus Agnus cujus carnem et sanguinem sumimus nobis propitietur. Primo rogamus ut nobis misereatur, peccata relaxando; secundo ut nobis misereatur, devotos sibi faciendo; tertio, ut nobis pacem donare dignetur: quae hic initium habet in sanctis et in beata vita perficietur. Haec tria tres praemissae postulant Actiones. In hujus pacis signum sacerdos prius osculum porrigit diacono, et diaconus subdiacono: et ille caeteris. Quia Christus pacem mundo attulit, quam primo majoribus, scilicet apostolis, deinde per eos minoribus nuntiavit. Unde Suscipiant montes pacem populo (Psal. LXXI).