|
Cantus Communionis quem post cibum salutarem canimus, gratiarum actio
est, juxta illud: Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum
(Psal. XXI). Oratio in fine missae dicitur ut recessuri ad propria
orationibus muniantur Ecclesiae ne illecebris saeculi capiantur.
Diaconus dicens Benedicamus Domino, ad gratiarum actionem populum
invitat. In festis tamen diebus in quibus praeclara Christi
misericordiae insignia recoluntur, et Gloria in excelsis Deo canitur,
dicit diaconus Ite, missa est, solemni vocis pronuntiatione rei
exprimens dignitatem. Sensus: Ite, quasi revertimini ad propria; sed ne
sicut a laboribus terrenis, ita ab honestis cogitationibus vacetis,
missa est quam audistis. Sedistis ad mensam divitis, mementote ei
similia praeparare (Eccli. XXXI). Ab hac missione, id est dimissione
missam dicunt appellari vel a missione, id est legatione, quia in ea
legatio Christi repraesentatur, vel quia sacerdos in ea pro nobis ad
Deum legatione fungitur. Vel ideo a missione quia in ea catechumeni et
qui sacramentis interesse non debent, foras mittuntur.
|
|