|
In noctis initio, sole videlicet occidente, vespertinum Deo offerimus
sacrificium, quando ad confitendum Domino convenimus. Dicit Isidorus in
libro Etymologiarum: Vespertinum officium est in noctis initio vocatum a
stella vespera, quae surgit oriente nocte. Et Augustinus in psalmo XXIX:
Vespera fit quando sol occidit. Hinc possumus conjicere, quando festos
et a servili opere feriatos dies observamus, quod eos observare debemus
a vespera usque ad vesperam, id est ex quo sol occidit usque ad alium
solis occasum. Quotidianus usus noster tenet ut quinque psalmos cantemus
in officio vespertino. Quis enim nescit, quanquam per quatuor horas diei
nos Deo commendavimus, sicut supradictum est, quanta impedimenta et quot
tristitiae seu laetitiae inanes occupent mentem justi etiam per diem?
Oculi enim adducunt ad eam illices formas. Per aures intrant verba
detractionis aut luxus. Nares quoque non sunt alienae ab hoc pestifero
internuntio. Per os quoque mens polluitur, quando criminosa seu etiam
otiosa loquitur verba. Manus procul dubio et pedes id tangunt; unde
anima fit deterior per cogitationem. Atque in istis quinque sensibus
quotidiano tundimur assultu. Unde in noctis initio quando ad dormitionem
accedimus, quae quasi quaedam imago mortis est, et cui multa assistunt
pericula, pro delictis quinque sensuum veniam deprecando quinque psalmos
cantamus.
|
|