|
Hos quinque psalmos Antiphonarum solemus cantare. Usus antiphonarum in
Ecclesiis ab Ignatio episcopo Antiochiae ut Tripartita narrat historia
coepit actitari. Ita enim narrat. Dicendum est tamen unde coepit initium
ut in Ecclesia Antiphonae decantentur. Ignatius, Antiochiae Syriae
tertius post apostolum Petrum episcopus, qui etiam cum ipsis degebat
apostolis, vidit angelorum visionem, quomodo per Antiphonas sanctae
Trinitati dicebant Hymnos. Isque modum visionis Antiochenae tradidisse
probatur Ecclesiae; et ex hoc ad cunctas transivit Ecclesias. Antiphona
autem dicitur eo quod juxta ejus modulationem altera pars chori contra
alteram sonet, dum duae chori partes psalmum alternatim decantant. Post
haec sequitur Lectio a pastore prolata, deinde psalmus. Et quoniam in eo
suavis et beneplacita est modulatio, ne cor sui oblitum per superbiam,
quae ex dulci modulatione nasci solet evanueris, sequitur versus per
quem mens ad se revocatur et excitatur, ut melius attendat sequentia,
hymnum scilicet beatae Mariae, qui ad expellendas diurnas illecebras in
initio noctis decantatur. Quem enim superbia in die rapit extra se,
audiens: Dispersit superbos (Luc. I), revertatur ad se. Si quem
temporalium rerum appetitus delectat, Divites dimisit inanes (ibid.),
eum ad se retrahat. Si quem specialis afflictio conturbat, recogitet
quia Dominus exaltat humiles (ibid.). Si cui obrepit potentia hujus
saeculi, supprimat eam Deposuit potentes (ibid.). De Oratione, et quando
preces faciendae sint, vel non, et quare, superius dictum est
|
|