CAP. VII. De Completorio.

Completorium ideo dicitur, quia in eo complentur quae usque ad dormitionis quietem facienda sunt. Unde et apud monachos tenetur ex Regula beati Benedicti ut ab ejus officio claustra oris muniant, et et aliena faciant a communi colloquio usque dum iterum ad opera redeant. In eo officio quatuor psalmi recoluntur usque ad Versum. In quatuor psalmis, quatuor elementa nostri corporis Deo commendamus. Quod ostendunt ipsa psalmorum verba. In primo dicitur: In pace in idipsum dormiam et requiescam (Psal. IV). Quod licet Propheta de dormitione mortis intellexerit, tamen institutor officii ad somni dormitionem haec retulit: quia somnus quaedam imago mortis est, sicut praediximus. In secundo dicitur: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc. XXIII). Quem versum Christus ante mortem protulit ultimum. Unde et nos de eodem psalmo nil amplius dicimus. In tertio psalmo dicitur: Qui habitat in adjutorio Altissimi (Psal. XC), etc.; quae fere omnia oratione sunt plena, licet affirmative proferantur. Quarto, ut haec omnia nobis a Deo concedantur, monemur Deum benedicere et laudare. Similiter et Hymnus corpora nostra Deo commendat, quod patet ex ipsis Hymnorum verbis. In Hymno quotidiano sic habes:

Procul recedant somnia
Et noxia phantasmata,
Hostemque nostrum comprime
Ne polluantur corpora.
In alio Hymno sic
Fessa labore corpora
Noctis quiete recrea.
Et in alio sic.
Precamur, sancte Domine,
Defende nos in hac nocte,
Sit nobis in te requies,
Quietam noctem tribue, etc.

Hoc etiam Versus aperte dilucidat, dicens:

Custodi nos, Domine, ut pupillam oculi;
sub umbra alarum tuarum protege nos.

(Psal. XVI). Hoc autem propter pericula fieri consuevit quae plus dormiendo quam vigilando homines invadunt. Sicut enim periculosum est homini, dum transit ex hoc saeculo, nisi se commendaverit Deo, ita periculosum est hominibus dormientibus nisi commendati Deo fuerint aut per hos quatuor psalmos, aut per crucis signaculum per quod Dominus corpora nostra custodiat, sicut in Hymno rogamus. In cantico Simeonis cum ipso oramus ut in pace a tumultu saeculi quiescamus. Unde patet quod ii qui dormiunt, eis qui mortui sunt in Christo conformantur. Simeon enim morte corporis orabat in pace dimitti, nos somni dormitione.