CAP. VIII. De officio nocturnali.

In nocturnali officio dicimus primo: Domine, labia mea aperies (Psal. L), etc. Quod ideo fit quia in Completorio nos Deo commendamus, et conclusimus ora. singuli quodammodo in singulis sepulcris quievimus, Deo soli astantes cui non sunt verba necessaria, quia cogitationes omnes novit. At nunc quia iterum convenimus ad confitendum Domino, precamur eum ut sua directione labia nostra aperiat. Deinde per Invitatorium omnes circumquaque ad confitendum Domino vocantur. Juxta quod ipsius Invitatorii Versus secundus sonat: Praeoccupemus faciem ejus in confessione et in psalmis jubilemus ei (Psal. XCIV). Invitatorium sequitur Hymnus, quo corda adhuc torpentia ad laudes Dei excitantur. Sed quaeritur cur in hoc officio et in quibusdam aliis, scilicet Prima, Tertia, Sexta, Nona, Hymnus praeponitur ponitur psalmodiae, in Vesperis autem et Completorio et Laudibus Matutinis sequitur psalmodiam. Ad quod dicendum videtur quod in Matutinis sicut dictum est, Hymnus statim in principio ponitur ut excitet sua modulatione corda torpentia. In Prima autem et caeteris Horis diurnis, ut ad divini amoris dulcedinem retrahat corda curis quotidianis occupata. In Vesperis autem ideo post psalmos ponitur Hymnus, ut corda excitet ad canticum Simeonis quod de Evangelio sumptum, statim sequitur post Hymnum, praeposito tamen eidem versiculo. Eadem causa potest non inconvenienter assignari et in Vesperis et in Laudibus Matutinis. In Vesperis autem modulatione Hymni excitamur ad intelligendum Canticum Mariae virginis: Magnificat anima mea Dominum (Luc. I). In Matutinis Laudibus ad Canticum Zachariae praeparamur: Benedictus Dominus Deus Israel (ibid.).