CAP. IX. Quare hoc officium tres habeat distinctiones.

Psalmi et Lectiones et Responsoria diebus festis sub tribus distinctionibus cantantur. Quartam faciunt laudes Matutinae; Tres priores Nocturni, sive vigiliae, more Romano nuncupantur. Siquidem nox in quatuor vigilias antiquo more dividitur. Quarum prima conticinium dicitur, secunda intempestum, tertia gallicinium, quarta antelucanum. Unaquaeque autem tribus horis contenta est. Unde et trium nocturnorum singulum tres habet psalmos quibus nos totidem horis noctis Dei servitio praesentamus. Juxta numerum psalmorum Lectiones recitantur, quia in singulis Horis praesertim noctis contra spirituales nequitias muniendi sumus. In festis minoribus retento numero psalmorum propter idem, minuitur numerus lectionum ad tollendum fastidium, quod in eis rebus praecipue vitandum est in quibus solum acceptatur desiderium. In diebus profestis, quando videlicet nulla sanctorum occurrit festivitas, psalmi combinantur, et quasi sex psalmi per Gloria Patri distinguuntur, ut et psalterii lectio in singulis perficiatur hebdomadibus et numeri mysterium conservetur. Sex enim psalmi, imo sex psalmorum combinationes, ad sex aetates mundi, sive ad sex vitae nostrae dies referuntur, quibus anima et corpore propter Sabbatum VII aetate et VII die designatum, in Dei servitio laborandum est. Quidam aliud assignant mysterium ubi sub tribus distinctionibus nocturnum celebratur officium. Nox enim ad quam pertinet hujusmodi officium, huic saeculo tenebris ignorantiae pleno comparatur. Secundum autem hoc est spatium, quod cum mundo incoepit, et usque ad communem resurrectionem durabit, tria complectitur tempora, videlicet tempus ante legem, tempus sub lege, tempus gratiae. Haec tria tempora triplici Nocturno exprimuntur. Qui enim ante legem, et qui sub lege fuerunt, nondum vera redemptione inventa, diversa Deo sacrificia pro expiatione peccatorum offerebant sicut Levitici liber ostendit. Haec diversa sacrificia Deo oblata exprimimus, dummodo psalmos, modo Lectiones, modo Responsoria cantamus. Quorum psalmus quilibet a pluribus cantatur, lectio ab uno tantum, Responsorium modo ab uno, modo a pluribus. Quia et sacrificia quaedam populi multitudo offerebat, quaedam vero solus sacerdos, quaedam sacerdos cum populo. Tertium Nocturnum exprimit tempus primitivae Ecclesiae, in quo et Judaei et gentiles in Christum credentes, quia veram hostiam nesciebant, diversa adhuc sacrificia offerebant, vel offerenda mente judicabant. In quorum persona sicut et priorum dicit Psalmista: Quandiu ponam concilia in anima mea? (Psal. XII.) Siquidem diversa concilia quaerebant, quia unicum non invenerant. Postea vero Ecclesia per vicos et plateas civitatis quaerens quem diligit anima ejus, invenit unicum consilium, unicam vitae viam, Christum (Cant. III). Quod nos post tertium Nocturnum exprimimus exclamando Te Deum laudamus, etc. Hoc officium secundum usum monachorum. Oratione sicut caetera terminatur. In quo primariam servare videntur institutionem. Nostra autem consuetudo humanae infirmitati parcens et labori, officio praedicto laudes Matutinas continuat, et Oratione una duo claudit officia.