|
De officio missae servata, prout potuimus, brevitate locuti, ad
speciales observationes quae pro temporum varietate fiunt in missa,
stylum vertimus. Sciendum est igitur quod per Quatuor anni Tempora,
scilicet ver, aestatem, autumnum, et hiemem, in quibus in multis
deliquimus omnes, constituit primitiva Ecclesia quatuor celebrari
jejunia; quibus pro quantitate criminum alii plus alii minus
abstinentes, peccata sua deflerent. Fit autem unum quodque horum
jejunorium spatio XL dierum. Ratio horum quatuor jejuniorum et XL dierum
in singulis tum ex Evangelio tum ex lege colligitur. Ex Evangelio, quia
Dominus XL dies jejunavit; ex lege, quia Moyses bis ab omni cibo XL
diebus abstinuit. Similiter Elias XL diebus jejunus permansit. Ecce
quatuor jejunia et unumquodque XL dierum. Unde et Ecclesia in singulis
Quatuor Temporum spatio XL dierum celebrat jejunia, quae specialiter
jejunia Quatuor Temporum dicuntur. Pro ordinandis celebrare consuevit
Ecclesia. Unde in ipsis diebus Pentecostes quando septiformis Spiritus
et neophytorum celebratur festivitas, jejunia fiunt. De quibus Beda in
Homilia sua dicit: Quod vero inter haec jejuniorum castigatio repetitur,
de ipsorum apostolorum exemplo sumptum credere debemus; qui, accepto
Spiritu, quo perfectius nova coelestium bonorum suavitate fruebantur, eo
altius mentem a memoria deliciarum abstulere terrestrium. Jam enim
advenerat tempus illud de quo Dominus praedixit quaerentibus cur
discipuli ejus non jejunarent: Venient, inquit, dies cum auferetur
sponsus ab eis, et tunc jejunabunt (Matth. IX). Singula autem jejunia
Quatuor Temporum tres habent dies, propter singulorum Quatuor Temporum
anni tres menses. Pro singulis igitur mensibus singuli dies jejunio
deputantur, scilicet feria IV, VI et VII. Quarta, quia eo die fecerunt
consilium Judaei ut occiderent Christum; sexta cum eum occiderunt;
septima Romano more jejunio concluditur propter tristitiam apostolorum
de morte Domini, ut Innocentius narrat in Decretalibus: Sabbatum,
inquit, jejunandum esse ratio evidentissima demonstrat; nam si diem
Dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi non
solum in Pascha celebramus verum etiam per singulos circulos
hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus, tametipsi sexta feria
propter passionem Domini jejunamus Sabbatum praetermittere non debemus,
quod inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusum.
|
|