CAP. X. De Septuagesima.

Septuagesima computatur novem hebdomadibus ante Pascha Domini, et finitur post Pascha die Sabbati. Dies Dominica habet initium et in Sabbato finem. Populi enim Dei captivitatem significat qui peccando recessit a Deo, et per misericordiam ejus revertitur ad requiem. Populus Dei detentus est in Babylonia captivus sub numero annorum septuagenario? Quo expleto reversus est in Jerusalem. Unde Jeremias: Servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. Cumque impleti fuerint anni septuaginta, visitabo super regem Babylonis (Jer. XXVII), etc. Haec autem populi Israelitici captivitas humani generis communem designat captivitatem, quae in paradiso tanquam die Dominica incepit, et in requie aeterna quae nomine Sabbati intelligitur, habebit finem. Quia ergo in Septuagesima et Israelitici populi et nostra captivitas, quae toto mundi tempore per septenariam dierum revolutionem duratura est, significatur, nos cum Israelitico populo vocem gaudii et laetitiae intermittimus quasi cum eis in salicibus suspendentes organa nostra, et a deliciis abstinentes ostendimus qualiter Christiano vivendum sit per totum tempus saeculi. Per LXX namque sicut et per septem, totum tempus saeculi intelligitur, quod septenario dierum volvitur. Omnis enim numerus idem significat ei a quo denominatur, ut quinquaginta idem est quod quinque, septuaginta idem est quod septem. Notandum autem quod in LXX annis Judaicae captivitatis tempus reversionis intelligitur. Unde circa finem Septuagesimae, scilicet in festo Resurrectionis, per quam revertimur ad coelestem patriam, Alleluia cantamus nec Graduale intermittimus, quia adhuc in via sumus, nec in patriam et adhuc gradimur. In Sabbato autem sequente duplex Alleluia cantamus, quasi jam in patria existentes et de duplici corporis et animae stola gaudentes. Officiorum institutor in his diebus nos vult esse sollicitos tribulatione, non laetitia dissolutos: Dicit enim in Introitu: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni invenerunt me (Psal. CIV). Augustinus in Psalmo: In his qui me circumdederunt ut perderent, erant dolores invidentiae, qui mortem operantur, perducuntque ad infernum. Propter hos dolores nos possumus laetari et saecuri esse, sed praeparare nos debemus ad bellum. Unde Apostolus: Omnis, inquit, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet (I Cor. IX). In prima autem oratione missae sic habetur: Ut qui juste pro peccatis nostris affligimur, etc.