|
Sexagesima percurrit intra Septuagesimam ad quartam feriam paschalis
hebdomadae. Haec quarta feria quartam aetatem reducit ad memoriam, in
qua David et Salomon regnaverunt. In illa aetate gens illa fide inclyta,
regno David et Salomonis gloriosa, templi etiam altitudine et decore
formosa, regnum Christi praesignavit futurum, in quo vivi lapides in hac
quasi valle latomorum expoliti in uno Domini templo collocabuntur. Unde
et feria quarta paschalis hebdomadae in hujus rei significationem habet
Officium: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV), etc. Ad illud
regnum per sexagesimam tendendum est, id est per operum perfectionem
quae per senarium designatur. Senarius enim numerus, qui perfectus est
numerus, eo quod ex omnibus partibus suis aggregatis consistit,
significat perfectionem. Et quia Dominus hoc dierum numero opera sua
perfecit, dat etiam intelligere operationem. Itaque senarius sive
Sexagesima significat perfectam operationem per quam ad patriam tendere
debemus. Sed quia ex nobis impotentes sumus, utpote a principio
Septuagesimae nostrae venundati sub peccato, Introitu missae rogamus
Dominum ut per eum a praesenti exsilio liberemur: Exsurge, quare
obdormis, Domine, (Psal. XLIII) etc. Cui congruit sequens oratio: Deus,
qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus, etc. Apostolus
in Epistola sua nos confortat ne malis cedamus, Libenter suffertis
insipientes, etc. (II Cor. XI), Tractus Commovisti ostendit terram
commotam conscientia peccatorum. Post terram commotam semen inducitur in
Evangelio: Exiit qui seminat etc. (Luc. VIII.) in Septuagesima increpati
sumus quia otiosi stetimus; in Sexagesima semen jacimus.
|
|