|
Sequitur Quinquagesima, quae ipso die Paschae finitur quia per quinque
sensuum opera tendendum est ad resurrectionis gloriam. Quoniam ergo
diversis mundi illecebris et delectationibus sensus nostri facile capi
possunt, et ipsa sensuum instrumenta quasi fenestrae sunt, quibus mors
intrat ad animam, nisi custodia apponatur, ideo in Quinquagesima tanquam
in expeditione solliciti dicimus in Introitu missae, Esto mihi in Deum
protectorem et in locum refugii, etc. (Psal. XXX). Ipsum precamur ducem
militiae nostrae dicendo: Et propter nomen tuum dux mihi eris et
enutries me (ibid.). Apostolus in Epistola nos docet qualiter nos amari
debeamus, et dicit: Nunc autem manent fides, spes, charitas, etc. (I
Cor. XIII). Triumphator militiae nostrae Deus est, cui dicimus in
Responsorio: Tu es Deus, qui facis mirabilia (Psal. LXXVI). Et iterum:
Liberasti in brachio tuo populum tuum (ibid.). Tractus praecipit ut Deo
serviamus, non ei cui nosipsos vendidimus. In Sexagesima seminavimus, in
Quinquagesima fructum colligimus in Evangelio. Nos enim sumus caecus
ille qui quod devote postulavit a Domino accepit. Tres itaque gradus
notandi sunt in his tribus Dominicis. Prima Dominica planctum continet
captivorum sub dominio vitiorum esse nolentium. Secunda voluntatem fugae
demonstrat, dum Dominum dormitare putant nondum de ejus auxilio securi
et dicunt: Exsurge, quare obdormis, Domine? (Psal. XLIII.) Quasi: Nisi
exsurgens affueris nobis, fugiemus. Tertia Dominica consilium agit
quomodo se muniant; in qua Dominum non jam tanquam dormientem
alloquuntur dicentes, Esto mihi in Deum protectorem (Psal. XXX).
|
|