|
Quadragesima, quae sequente Dominica incipit, finitur feria quarta ante
Pascha, quae vocatur coena Domini. His XL diebus si duos sequentes
addideris, erunt usque ad solemne baptisma dies XLII. Tot enim
mansionibus filii Israel pervenerunt ad terram promissionis. Tot etiam
generationum computatione in Evangelio Matthaei pervenitur ad Christum,
Jechonia bis computato. In Quadragesima viriliter pugnantibus de Dei
adjutorio praesumendum est. Unde dicit nobis quem in Quinquagesima
protectorem invocavimus: Invocavit me et ego exaudiam eum, etc. Epistola
prima: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te (II Cor.
VI). In Responsorio: Angeli Domini, custodiant nos. In Tractu: Scuto
veritatis circumdati sumus. In Evangelio ad triumphum tendimus ut
dicamus inimico: Vade retro, Satana. Significat autem quadragenarius
numerus totum tempus vitae nostrae, propter quatuor anni tempora quibus
vivimus, vel propter quatuor elementa, quorum in nobis concordia
vivimus. Quaeritur autem cur Dominus cito post baptismum jejunium suum
inchoaverit, cur nos quadragesimale jejunium quod in illius
commemorationem celebramus, usque ad tempus Passioni Christi contiguum
differamus? Hoc autem ideo fit ut per Quadragesimae observationem magis
efficiamur idonei ad paschalis Agni comestionem; quem qui indigne
suscipit, secundum Apostolum, judicium damnationis sibi manducat et
bibit (I Cor. II).
|
|