|
Quarta feria inter Quinquagesimam et Quadragesimam, jejunium, quod
protenditur usque in Pascha Domini, inchoamus. Usque ad istum diem in
exspectatione fuimus. Hac die pugnam committimus. Hoc ostendit prima
Collecta missae dicens: Concede nobis, Domine, praesidia christianae
militiae sanctis inchoare jejuniis. Quibus armis pugnare debeamus. Johel
ostendit: In jejunio et fletu, et planctu, etc. (Joel. VI). Et
Evangelium: Tu autem cum jejunas unge caput tuum, et faciem tuam lava,
etc. (Matth. VI). In hac die non est alia varietas, nisi quia usque ad
hanc diem missa celebratur hora tertia; in hac et deinceps usque ad
Pascha, exceptis Dominicis diebus, hora nona. Opinio est aliquorum
propterea hac die inchoari quadragesimale jejunium, quia subtractis
diebus Dominicis, XL tantum dies sunt a memorata feria usque ad
Sabbatum. Est autem alia ratio et fortasse validior. Siquidem jejunando
laboramus, ut nosipsos templum Domino ad inhabitandum praeparemus. Unde
eo dierum numero a consuetis ciborum delectationibus abstinemus, quo
annorum numero templum in Jerusalem aedificatum est, scilicet XLVI.
Coepta est enim aedificatio templi primo Cyri regis, et sexto Darii anno
consummata. Qui sunt anni juxta fidem Chronicorum XLV; siquidem Cyrus
regnavit annos XXX. Post quem Cambyses filius ejus annos VIII. Post quem
Magi qui eum interfecerunt, anno uno. Post quos Darius usque ad
consummationem templi annos sex qui sunt, ut diximus, XLV anni. In
Evangelio autem invenitur Judaeis dicentibus: Quadraginta et sex annis
aedificatum est templum hoc (Joan. II), cum non amplius quam XLV
reperiantur. Sed si historiam Josephi sequamur, in qua post
consummationem templi tres adhuc annos addit, in quibus peribolus, id
est circum posita templo munitionum constructio, et quaedam alia quae
remanserant perfecta sunt, videbimus quod recte in aedificatione templi
XLVI annorum poterit summa computari in quibus eminentiora aedificia
fuerunt completa. Nulla in officio missae est varietas a die praefata
usque ad quartae septimanae feriam quartam.
|
|