CAP. XV. Quare scrutinium quarta hebdomada celebretur et feria quarta.

In quarta feria quartae hebdomadae quadragesimae solemne scrutinium celebratur quod est iter ad baptismum. In hac baptizandi catechizantur. Catechismus autem duplicem continet instructionem, scilicet de fide et de moribus. Unde in missa prima Lectione, quae secundum Ezechielem legitur, monstratur quomodo catechumenos congreget. Deus ad compagem corporis Christi, eripiens a priore vita, et faciens credere in Christum. Sic enim legitur ibi: Tollam vos de gentibus et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram, et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos; et dabo vobis cor novum, etc. (Ezech. XXXVI). Quod Hieronymus sic super eumdem Ezechielem exponit: Creator enim omnium sum, peperci eis et sanctificavi illos, et gloriae pristinae restitui, ita ut super credentes et ab errore conversos effunderem aquam mundam baptismi salutaris et mundarem eos ab omnibus abominationibus suis, et ab universis erroribus suis quibus fuerant occupati, et darem eis cor novum ut crederent in Filium Dei. Sic igitur prima Lectio de fide agit. Cui concordat Responsorium: Venite, filii, audite me (Psal. XXXIII). At secunda Lectio de moribus disputat, in qua dicitur: Quiescite agere perverse, discite benefacere, quaerite judicium, subvenite oppresso (Isa. I). Et in conclusione ita: Et venite et arguite me, dicit Dominus (Ibid.). Quod est, si ita feceritis et non reddidero vobis mercedem, merito me arguetis. Sequens Responsorium demonstrat catechumenos ad nomen Christianum debere transire. Beata gens, cujus est Dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem sibi (Psal. XXXII). Versus bonos mores electorum demonstrat. Verbo Domini coeli facti sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (ibid.). Evangelium non dissonat ab hoc officio, dicente Augustino super Joannem: Lavit ergo caecus oculos in ea piscina quae interpretatur missus; baptizatus est in Christo. Si ergo quando cum in seipso quodammodo baptizavit tunc illuminavit, quando inunxit oculos fortasse catechumenum fecit. Hoc autem officium quarta feria quartae hebdomadae ideo celebratur, ut quarta saeculi aetas ad memoriam revocetur. Quarta saeculi aetas, sicut Beda in Chronica sua testatur fuit a David usque ad transmigrationem. Illa aetas regno David et Salomonis inclyta nostram in Christo gloriam praefiguravit. In illa etiam nostrae gloriae promissio facta est, dicente Domino ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI). In illa constructio templi de marmore et de lapidibus pretiosis constitutionem praesignavit Ecclesiae de universis gentibus per Christum congregatae. Merito etiam quarta feria quartae hebdomadae celebratur scrutinium, et de fide et de moribus instruuntur baptizandi in sancto Sabbato Paschae, quia et quarta aetas hominis laboribus apta est. Eos autem qui ad servitium Dei accedere volunt laboribus insistere oportet. Unde Salomon: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). A die praenominata usque ad Sabbatum ante ramos Palmarum, nulla est ostendenda varietas.