|
De Sabbato autem ante ramos Palmarum, cui titulus in antiquis
antiphonariis invenitur: Sabbato vacat, dominus papa et eleemosynam dat;
nostrae aetatis autem libri causa brevitatis sic habent: Sabbato vacat.
Ecclesiastici institutor officii nullum huic diei proprium aptavit
officium ut se hac die eleemosynis vacasse ostenderet et ad idem
invitasse posteros. Hac autem die potissimum vir apostolicus et se et
nos largitioni eleemosynarum vacare voluit in memoriam devotissimae
mulieris, ut quod ipsa in hac die fecit capiti, nos membris exhibere
studeamus. Ait Evangelista Joannes: Ante sex dies Paschae venit Dominus
Jesus in Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit. Fecerunt
autem ei coenam ibi (Joan. XII). Et post pauca: Maria ergo accepit
libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit
capillis suis pedes ejus; et domus impleta est ex odore unguenti
(ibid.). Et cum indignaretur Judas proditor, juxta Matthaeum ita Dominus
approbavit opus mulieris: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim
bonum operata est in me Nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem
non semper habebitis (Matth. XXVI). Et nos ergo pedes Domini ungamus, id
est pauperibus Christi per compassionem solatia demus. Siquidem pauperes
Domini pedes dicuntur, quia membra ipsius sunt loco adhuc inferiora, per
unguentum autem solatia quae animos demulcent non absurde intelligi
possunt. Sic et Domini pedes capillis tergere est de eis quae nobis
superfluunt pauperibus subvenire. Capilli enim superflua corporis
videntur.
|
|