|
In quarta feria post Dominicam Palmarum varietas est in missae officio
ex adjectione Lectionis unius et Responsorii unius cum quinque Versibus,
quia eadem die fecerunt consilium Judaei ut Jesum occiderent. Unde sicut
in sexta feria actus eorum, sic et in quarta feria consilium eorum ad
memoriam reducitur. Leguntur itaque in hac feria, sicut et in sexta,
duae Lectiones, quia Christus simpla morte sua nostram duplam destruxit,
scilicet corporis et animae. Introitus est: In nomine Domini omne genu
flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum (Philipp. II). Quod
est: Omnis creatura rationalis Christo se subesse cognoscat: Quia
Dominus factus est obediens, etc. (ibid.), id est quia Christus per
obedientiam et humilitatem meruit eamdem cum Patre habere gloriam; non
eam tanquam sine meritis sibi indebitam accipiens, sed opus tanta
remuneratione dignum perficiens. Quod autem dicit: In nomine Domini, in
veneratione nominis intelligendum est, id est rei designatae per nomen.
Similiter habetur in Psalmo: Confitebor in saeculum quia fecisti, et
exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est, etc. (Psal. LI). Quod autem
per nomen res nominis detur intelligi, testatur Ambrosius in Epistola ad
Philippenses. Ait enim: Nomen evidens est quod non vocabulum, sed rem
quamdam dicit acquisitam ei, sicut illud quod scriptum est. Et
cognoscant, quia nomen tibi Dominus (Psal. LXXXII), hoc est quod tu es
Dominus. In Oratione passio Domini memoratur, quoniam ea die Judaei de
ejus morte consilium fecerunt. Lectio sequens aperte passionem Domini
praedicat, dicens: Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum
(Isa. LIII). Et paulo post: Si posuerit pro peccato animam suam videbit
semen longaevum (ibid.). De hoc semine dicit Isaias: Nisi Dominus
exercituum reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus (Isa. I). Semen
enim sunt apostoli et apostolici viri, quibus quasi jacto semine seges
Ecclesiae multiplicatur. Hoc semen longaevum esse dicitur per
successiones, vel in seipso, quia justi in perpetuum vivent.
Responsorium est: Ne avertas faciem tuam a puero tuo (Psal. LXVIII).
Verba Christi ad Patrem. Puerum dicit Psalmista Christum propter
simplicitatem et innocentiam. Versus ita sonat: Salvum me fac, Deus,
quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam, infixus sum in limo
profundi, et non est substantia (ibid.). Populi multitudinem, nomine
aquarum significat, sicut et in Apocalypsi: Aquae quas vides, populi
sunt et gentes (Apoc. XVII). Hae aquae intraverunt usque ad animam
Christi tollendam voluntate ipsius Christi, dum eum occiderunt. Eosdem
vocat limum profundi, in quo dicit Christus se infixum esse, servata
limi metaphora, id est corpore detentum esse. Secunda Lectio sicut et
prima de passione Domini agit. Responsorium sequens non Tractus dici
debet, sicut nonnulli putant, sed Responsorium, quia post singulos
versus a choro respondetur. Habet autem Versus ut innuatur quod peccata
veteris Adae per quinque sensus perpetrata passione novi Adae sunt
deleta. Vox enim veteris Adae est quae in Versibus illis sonat.
|
|