|
Quinta feria ante Parascevem varietas plurima est, non ex officio missae
sed in officio. In ea namque oleum tripliciter consecratur. In ea
reservatur corpus Domini usque in crastinum. Oleum pro infirmis
consecratur in ipso officio consecrationis corporis et sanguinis Domini.
Infirmitates namque pro peccatis infliguntur. Unde in Evangelio Dominus
roganti sanitatem sic ait: Dimittuntur tibi peccata tua (Marc. II).
Dimissis enim peccatis et quod pro peccatis inflictum erat expellitur.
Sacramentum Dominici corporis peccata, oleum vero consecratum
infirmitates expellit, id est, divina gratia per olei unctionem. Hinc
enim Jacobus ait: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros
Ecclesiae et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini; et
oratio salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis
sit, dimittentur ei (Jac. V). Et in ipsa consecratione sic habes: Ad
evacuandos omnes dolores omnesque infirmitates et omnem aegritudinem
corporis. Merito igitur eorum consecratio similis fit quorum in multis
conjungitur effectus. Utrumque tamen, id est et sacramentum Dominici
corporis et oleum consecratum, utrumque habent effectum quamvis propter
sacramentorum species diversas verba dividamus. Carnis enim et sanguinis
erat in veteri lege pro peccatis offerri, oleri autem est fessis et
aegris mederi artubus. Sed et Apostolus de Christo loquens ait: Mortuus
est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem
nostram (I Cor. XV). Sic enim divisit singulis sacramentis reddendo quod
figurant cum utrumque propter utrumque fecerit Christus. Fit itaque olei
infirmorum consecratio in ipso officio consecrationis Dominici corporis
ante Canonis verba: Per quem haec omnia, Domine, semper bona creas, et
haec ipsa verba sunt illius consecrationis conclusio. Unde intelligimus
embolem esse supradicti officii post Agnus Dei, quando pacis signum dari
solet; quod hac die propter Judae proditoris osculum non fit.
Consecratur chrismale oleum, et postea consequentur oleum catechumenorum
quia per haec duo homo ad pacem et concordiam angelorum revocatur.
Exorcismus namque olei facit diabolum a catechu meno recedere; unctio
vero chrismatis eum sanctificat et ei gratias dat, vel habitas
augmentat. Ideo autem quinta feria olei consecratio celebratur, quia
quidquid quinque sensibus committitur, scilicet visu, auditu, gustu,
odoratu, et tactu, per gratiam Dei in olei unctione deletur.
|
|