CAP. XIX. Quare eadem die altaria denudentur. |
Die eadem altaria denudantur et sic relinquuntur usque ad vesperum, quod, nisi fallor, fugam apostolorum significat. Altare namque Christum significat. Apostoli vero sive alii discipuli vestes sunt Christi, de quibus scriptum est: Et relicto eo omnes fugerunt (Matth. XXVI). |