CAP. II. Quare duae Lectiones legantur ad missam feria quarta; una feria sexta, et quatuor in Sabbato Quatuor Temporum.

Quarta feria leguntur duae Lectiones ad missam, quia quarta aetate mundi, scilicet a David usque ad transmigrationem Babylonis, et lex et prophetia viguerunt; et eos qui ordinandi sunt admoneri oportet ut habeant scientiam legis et prophetarum. Sexta feria una legitur, quia lex et prophetia in uno Evangelio recapitulantur: quod legitur in sexta aetate mundi. In Sabbato vero, quando ordines fiunt, Lectiones quatuor leguntur, quia quatuor ordines sunt benedicentium Deum, quos Psalmista numerat, dicens: Domus Israel, benedicite Domino; Domus Aaron, benedicite Domino; Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino (Psal. CXXXIV). Has benedictiones ita explanat Augustinus in libro super Psalterium. Benedicite, populi Dominum; haec est domus Israel generaliter. Benedicite, praepositi; haec est, domus Aaron, Benedicite ministri; haec est domus Levi. Qui de caeteris nationibus timetis Dominum, benedicite Domino. Omnes ergo una voce dicamus quod sequitur: Benedictus Dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem (Ibid.). In istis ergo quatuor Lectionibus invitantur ordinandi ad imitanda vestigia antiquorum Patrum, qui praedictis quatuor ordinibus distinguuntur si quatuor debent dici; quorum primus omnes inclusit, et reliqui in partes dividunt. Post illas quatuor, de camino ignis legitur proximo loco ante ordinationem, quia nec potest rite accedere ad consecrationem qui prius non transierit per fornacem. Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccl. XXVII). Gravitatem et humilitatem quas ordinatus debet servare, Tractus ostendit. Tractus enim, quia humilitatis tempore solet celebrari, semper in causa humilitatis ponitur. Sequitur Epistola quae est quasi sexta Lectio. Hae sex Lectiones apud antiquos Romanos quia nec omnes Latinam nec omnes Graecam noverant linguam, et Graece et Latine legebantur. Unde secundum numerum lectorum duodecim Lectiones agere dicebantur.