CAP. XX. De officio feriae sextae, et quare dicatur Parasceve, et quare altaria hac die aqua et vino laventur.

Parasceve, ut Beda ait, preparatio interpretatur. Quo nomine Judaei qui inter Graecos conversabantur sextam Sabbati appeltabant, quod eo die quae necessaria erant Sabbato, praepararent. Haec sexta feria sextae diei creationis coaptatur. Aptum quippe erat ut qua die Deus hominem creavit, ea perditum recrearet, atque redimeret. Hac die leguntur Lectiones ad immolationem Agni pertinentes. Hac die namque passionem Christi recolimus, et nostram quam ei debemus imitationem exhibemus dum pro hominibus hominum generibus oramus, sicut ille pro suis crucifixoribus. Et notandum quod sicut corpus Domini Jesu, quod de Virgine assumpsit, per agnum sine macula significatum est, ita et corpus ejus, quod nos sumus, per haedum. Utrumque Lectio commemorat. Agnus in cruce immolatus est haedus quotidie in mortificatione vitiorum immolatur. Tractus, Qui habitat in adjutorio Altissimi (Psal. XC), longus est, quia quod nobis praemittit praecedens Lectio Oseae tenere debemus in spe, sed longe est ut habeamus in re. Verba Lectionis haec sunt: Visitabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu ejus (Ose. VI). Ipsa resurrectio in fine Tractus memoratur: Longitudine dierum adimplebo eum et ostendam illi salutare meum (Psal. XC).

Quaeritur quare hac die missa non cantetur, sed corpus Christi reservatum die praecedenti sumatur. Ad quod dicitur, ex decreto Innocentii papae, missa hoc biduo non celebrari, ut in pastoribus Ecclesiae status temporis illius apud apostolos ostendatur, qui sicut propheta praedixerat, percusso pastore dispersi erant (Zach. XIII). Inde est etiam quod nec Dominus vobiscum, nec Deus in adjutorium his diebus dicitur nec aliquid eorum quae pertinent ad presbyterorum officium. Quaeritur iterum quare hac die non sumatur sanguis Christi, sicut et caro Christi. Ad quod dico quod utrumque sub utraque specie sumitur. Sed qui species vini labilis non potest tuto reservari, sine ea corpus Christi reservari constitutum est, vel quia Dominus in coena dixit: Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum vobiscum in regno meo (Matth. XXVI). Ecclesia a die coenae usque ad diem Paschae (quae in vespere incipit; unde in cerei benedictione dicitur: Haec nox est quae peccatorum, etc.) de hoc genimine vitis bibere non consuevit. Porro de sanguine suo quem discipulis porrigebat loquebatur Christus, quem quantum ad speciem genimen appellabat, hoc post resurrectionem suam in regno suo, id est in regia claritate bibit ipse cum discipulis suis novum, quia in resurrectione totus Christus quantum ad corporalem substantiam innovatus est. Hoc autem dixit cum discipulis se bibiturum, non quia post resurrectionem corporaliter illud bibit, sed quia discipulorum oblatione delectatus est, quando corpus ejus et sanguinem in ipsius commemorationem, sicut praeceperat, participaverunt. Potest tamen et de vino simpliciter dictum intelligi quod ait: Non bibam de hoc genimine vitis, etc. (Marc. XIV), ut demonstrativum pronomen non hoc demonstret quod tenebat Christus, sed speciem. Quasi: Non bibam de tali genimine vitis, tali secundum speciem. Unde alius evangelista sine pronomine demonstrativo dixit: Non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat, etc. (Luc. XXII). Post resurrectionem enim et manducasse eum legimus cum discipulis et bibisse. Unde Petrus: Qui manducavimus et bibimu scum eo, postquam resurrexit a mortuis (Act. X). Notandum quod hac die in orationibus quas ad limitationem Christi facit Ecclesia per singulas genua flectimus, ad ostendendam, imo ad augmentandam mentis humilitatem, nisi quando pro perfidis Judaeis oramus qui hoc ante Dominum illudendo fecerunt: quibus per omnia quae hac die erga Christum fecerunt dissimiles esse volumus cum eorum mentionem facimus. Hac die vino et aqua lavatur altare, quia de latere suo Christus hac die aquam emisit et sanguinem.